Trouvé 627 Résultats pour: Deum

  • ita dumtaxat ut custodiatis adtente et opere conpleatis mandatum et legem quam præcepit vobis Moses servus Domini ut diligatis Dominum Deum vestrum et ambuletis in omnibus viis ejus et observetis mandata illius adhereatisque ei ac serviatis in omni corde et in omni anima vestra (Liber Iosue 22, 5)

  • hæc mandat omnis populus Domini quæ est ista transgressio cur reliquistis Dominum Deum Israël ædificantes altare sacrilegum et a cultu illius recedentes (Liber Iosue 22, 16)

  • placuitque sermo cunctis audientibus et laudaverunt Deum filii Israël et nequaquam ultra dixerunt ut ascenderent contra eos atque pugnarent et delerent terram possessionis eorum (Liber Iosue 22, 33)

  • hoc tantum diligentissime præcavete ut diligatis Dominum Deum vestrum (Liber Iosue 23, 11)

  • nunc ergo ait auferte deos alienos de medio vestrum et inclinate corda vestra ad Dominum Deum Israël (Liber Iosue 24, 23)

  • ac dimiserunt Dominum Deum patrum suorum qui eduxerat eos de terra Ægypti et secuti sunt deos alienos deos quoque populorum qui habitabant in circuitu eorum et adoraverunt eos et ad iracundiam concitaverunt Dominum (Liber Iudicum 2, 12)

  • postquam autem mortuus est Gedeon aversi sunt filii Israël et fornicati cum Baalim percusseruntque cum Baal fœdus ut esset eis in deum (Liber Iudicum 8, 33)

  • quæ respondit numquid possum deserere vinum meum quod lætificat Deum et homines et inter ligna cetera commoveri (Liber Iudicum 9, 13)

  • et clamantes ad Dominum dixerunt peccavimus tibi quia dereliquimus Deum nostrum et servivimus Baalim (Liber Iudicum 10, 10)

  • oravit itaque Manue Deum et ait obsecro Domine ut vir Dei quem misisti veniat iterum et doceat nos quid debeamus facere de puero qui nasciturus est (Liber Iudicum 13, 8)

  • et dixit ad uxorem suam morte moriemur quia vidimus Deum (Liber Iudicum 13, 22)

  • quod etiam populus videns laudabat deum suum eademque dicebat tradidit deus noster in manus nostras adversarium qui delevit terram nostram et occidit plurimos (Liber Iudicum 16, 24)


“Combata vigorosamente, se está interessado em obter o prêmio destinado às almas fortes.” São Padre Pio de Pietrelcina