Trouvé 30 Résultats pour: Devorabit

  • dies autem ille Domini Dei exercituum dies ultionis ut sumat vindictam de inimicis suis devorabit gladius et saturabitur et inebriabitur sanguine eorum victima enim Domini exercituum in terra aquilonis juxta flumen Eufraten (Liber Ieremiae 46, 10)

  • in umbra Esebon steterunt de laqueo fugientes quia ignis egressus est de Esebon et flamma de medio Seon et devorabit partem Moab et verticem filiorum tumultus (Liber Ieremiae 48, 45)

  • et succendam ignem in muro Damasci et devorabit mœnia Benadad (Liber Ieremiae 49, 27)

  • et cadet superbus et corruet et non erit qui suscitet eum et succendam ignem in urbibus ejus et devorabit omnia in circuitu ejus (Liber Ieremiae 50, 32)

  • Et sic ait Bestia quarta, regnum quartum erit in terra, quod maius erit omnibus regnis, et devorabit universam terram, et conculcabit, et comminuet eam. (Prophetia Danielis 7, 23)

  • in Domino prævaricati sunt quia filios alienos genuerunt nunc devorabit eos mensis cum partibus suis (Prophetia Osee 5, 7)

  • et oblitus est Israël factoris sui et ædificavit delubra et Judas multiplicavit urbes munitas et mittam ignem in civitates ejus et devorabit ædes illius (Prophetia Osee 8, 14)

  • et mittam ignem in domum Azaël et devorabit domos Benadad (Prophetia Amos 1, 4)

  • et mittam ignem in murum Gazæ et devorabit ædes ejus (Prophetia Amos 1, 7)

  • et emittam ignem in murum Tyri et devorabit ædes ejus (Prophetia Amos 1, 10)

  • mittam ignem in Theman et devorabit ædes Bosræ (Prophetia Amos 1, 12)

  • et succendam ignem in muro Rabbæ et devorabit ædes ejus in ululatu in die belli et in turbine in die commotionis (Prophetia Amos 1, 14)


“Resigna-te a ser neste momento uma pequena abelha. E enquanto esperas ser uma grande abelha, ágil, hábil, capaz de fabricar bom mel, humilha-te com muito amor perante Deus e os homens, pois Deus fala aos que se mantêm diante dele humildemente”. São Padre Pio de Pietrelcina