Trouvé 54 Résultats pour: Fidei

  • in argumentum ergo fidei retentum pallium ostendit marito revertenti domum (Liber Genesis 39, 16)

  • anima quæ peccaverit et contempto Domino negaverit depositum proximo suo quod fidei ejus creditum fuerat vel vi aliquid extorserit aut calumniam fecerit (Liber Leviticus 6, 2)

  • et spado qui non operatus est per manus suas iniquitatem nec cogitavit adversus Deum nequissima dabitur enim illi fidei donum electum et sors in templo Domini acceptissima (Liber Sapientiae 3, 14)

  • amico fideli nulla est conparatio et non est digna ponderatio auri et argenti contra bonitatem fidei illius (Liber Ecclesiasticus 6, 15)

  • timor Dei initium dilectionis ejus fidei autem initium adglutinandum est ei (Liber Ecclesiasticus 25, 16)

  • et illi dixerunt ad Hieremiam sit Dominus inter nos testis veritatis et fidei si non juxta omne verbum in quo miserit te Dominus Deus tuus ad nos sic faciemus (Liber Ieremiae 42, 5)

  • si autem fænum agri quod hodie est et cras in clibanum mittitur Deus sic vestit quanto magis vos minimæ fidei (Evangelium secundum Matthaeum 6, 30)

  • et dicit eis quid timidi estis modicæ fidei tunc surgens imperavit ventis et mari et facta est tranquillitas magna (Evangelium secundum Matthaeum 8, 26)

  • et continuo Jesus extendens manum adprehendit eum et ait illi modicæ fidei quare dubitasti (Evangelium secundum Matthaeum 14, 31)

  • sciens autem Jesus dixit quid cogitatis inter vos modicæ fidei quia panes non habetis (Evangelium secundum Matthaeum 16, 8)

  • si autem fænum quod hodie in agro est et cras in clibanum mittitur Deus sic vestit quanto magis vos pusillæ fidei (Evangelium secundum Lucam 12, 28)

  • et verbum Dei crescebat et multiplicabatur numerus discipulorum in Hierusalem valde multa etiam turba sacerdotum obœdiebat fidei (Actus Apostolorum 6, 7)


“A pessoa que nunca medita é como alguém que nunca se olha no espelho e, assim, não se cuida e sai desarrumada. A pessoa que medita e dirige seus pensamentos a Deus, que é o espelho de sua alma, procura conhecer seus defeitos, tenta corrigi-los, modera seus impulsos e põe em ordem sua consciência.” São Padre Pio de Pietrelcina