Trouvé 771 Résultats pour: Hierusalem

  • dies autem quos regnavit Salomon in Hierusalem super omnem Israël quadraginta anni sunt (Liber I Regum 11, 42)

  • misit igitur rex Roboam Aduram qui erat super tributum et lapidavit eum omnis Israël et mortuus est porro rex Roboam festinus ascendit currum et fugit in Hierusalem (Liber I Regum 12, 18)

  • venit autem Roboam Hierusalem et congregavit universam domum Juda et tribum Beniamin centum octoginta milia electorum virorum et bellatorum ut pugnaret contra domum Israël et reduceret regnum Roboam filio Salomonis (Liber I Regum 12, 21)

  • si ascenderit populus iste ut faciat sacrificia in domo Domini in Hierusalem et convertetur cor populi hujus ad dominum suum Roboam regem Juda interficientque me et revertentur ad eum (Liber I Regum 12, 27)

  • et excogitato consilio fecit duos vitulos aureos et dixit eis nolite ultra ascendere Hierusalem ecce dii tui Israël qui eduxerunt te de terra Ægypti (Liber I Regum 12, 28)

  • porro Roboam filius Salomonis regnavit in Juda quadraginta et unius anni erat Roboam cum regnare cœpisset et decem et septem annis regnavit in Hierusalem civitatem quam elegit Dominus ut poneret nomen suum ibi ex omnibus tribubus Israël nomen autem matris ejus Naama Ammanites (Liber I Regum 14, 21)

  • in quinto autem anno regni Roboam ascendit Sesac rex Ægypti in Hierusalem (Liber I Regum 14, 25)

  • tribus annis regnavit in Hierusalem nomen matris ejus Maacha filia Absalom (Liber I Regum 15, 2)

  • sed propter David dedit ei Dominus Deus suus lucernam in Hierusalem ut suscitaret filium ejus post eum et staret Hierusalem (Liber I Regum 15, 4)

  • et quadraginta uno anno regnavit in Hierusalem nomen matris ejus Maacha filia Absalom (Liber I Regum 15, 10)

  • triginta quinque annorum erat cum regnare cœpisset et viginti et quinque annos regnavit in Hierusalem nomen matris ejus Azuba filia Salai (Liber I Regum 22, 42)

  • triginta duorum erat annorum cum regnare cœpisset et octo annis regnavit in Hierusalem (Liber II Regum 8, 17)


“Devo fazer somente a vontade de Deus e, se lhe agrado, o restante não conta.” São Padre Pio de Pietrelcina