Trouvé 13 Résultats pour: Maledicta

  • ad Adam vero dixit quia audisti vocem uxoris tuæ et comedisti de ligno ex quo præceperam tibi ne comederes maledicta terra in opere tuo in laboribus comedes eam cunctis diebus vitæ tuæ (Liber Genesis 3, 17)

  • cumque steterit mulier in conspectu Domini discoperiet caput ejus et ponet super manus illius sacrificium recordationis et oblationem zelotypiæ ipse autem tenebit aquas amarissimas in quibus cum execratione maledicta congessit (Liber Numeri 5, 18)

  • adiurabitque eam et dicet si non dormivit vir alienus tecum et si non polluta es deserto mariti toro non te nocebunt aquæ istæ amarissimæ in quas maledicta congessi (Liber Numeri 5, 19)

  • scribetque sacerdos in libello ista maledicta et delebit ea aquis amarissimis in quas maledicta congessit (Liber Numeri 5, 23)

  • veni igitur et maledic populo huic quia fortior me est si quo modo possim percutere et eicere eum de terra mea novi enim quod benedictus sit cui benedixeris et maledictus in quem maledicta congesseris (Liber Numeri 22, 6)

  • et Dominus non ignoscat ei sed tunc quam maxime furor ejus fumet et zelus contra hominem illum et sedeant super eo omnia maledicta quæ scripta sunt in hoc volumine et deleat nomen ejus sub cælo (Liber Deuteronomii 29, 20)

  • idcirco iratus est furor Domini contra terram istam ut induceret super eam omnia maledicta quæ in hoc volumine scripta sunt (Liber Deuteronomii 29, 27)

  • hæc dicit Dominus ecce ego inducam mala super locum istum et super habitatores ejus cunctaque maledicta quæ scripta sunt in libro hoc quem legerunt coram rege Juda (Liber II Paralipomenon 34, 24)

  • levis est super faciem aquæ maledicta sit pars ejus in terra nec ambulet per viam vinearum (Liber Iob 24, 18)

  • maledicta creatura illorum quoniam felix sterilis incoinquinata quæ non scivit torum in delicto habebit fructum in respectione animarum (Liber Sapientiae 3, 13)

  • ante ignem camini vapor et fumus ignis inaltatur sic et ante sanguinem maledicta et contumeliæ et minæ (Liber Ecclesiasticus 22, 30)

  • et convicia et maledicta reddet illi et pro honore et beneficio reddet illi contumeliam (Liber Ecclesiasticus 29, 9)


“A caridade é o metro com o qual o Senhor nos julgará.” São Padre Pio de Pietrelcina