Trouvé 16 Résultats pour: Nœmi

  • ipse vocabatur Helimelech uxor ejus Nœmi e duobus filiis alter Maalon et alter Chellion Ephrathei de Bethleem Juda ingressique regionem moabitidem morabantur ibi (Liber Ruth 1, 2)

  • et mortuus est Helimelech maritus Nœmi remansitque ipsa cum filiis (Liber Ruth 1, 3)

  • cui dixit Nœmi en reversa est cognata tua ad populum suum et ad deos suos vade cum ea (Liber Ruth 1, 15)

  • videns ergo Nœmi quod obstinato Ruth animo decrevisset secum pergere adversari noluit nec ultra ad suos reditum persuadere (Liber Ruth 1, 18)

  • profectæque sunt simul et venerunt in Bethleem quibus urbem ingressis velox apud cunctos fama percrebuit dicebantque mulieres hæc est illa Nœmi (Liber Ruth 1, 19)

  • quibus ait ne vocetis me Nœmi id est pulchram sed vocate me Mara hoc est amaram quia valde me amaritudine replevit Omnipotens (Liber Ruth 1, 20)

  • egressa sum plena et vacuam reduxit me Dominus cur igitur vocatis me Nœmi quam humiliavit Dominus et adflixit Omnipotens (Liber Ruth 1, 21)

  • venit ergo Nœmi cum Ruth Moabitide nuru sua de terra peregrinationis suæ ac reversa est in Bethleem quando primum hordea metebantur (Liber Ruth 1, 22)

  • qui respondit hæc est Moabitis quæ venit cum Nœmi de regione moabitide (Liber Ruth 2, 6)

  • cui respondit Nœmi benedictus sit a Domino quoniam eandem gratiam quam præbuerat vivis servavit et mortuis rursumque propinquus ait noster est homo (Liber Ruth 2, 20)

  • dixitque Nœmi expecta filia donec videamus quem res exitum habeat neque enim cessabit homo nisi conpleverit quod locutus est (Liber Ruth 3, 18)

  • quibus residentibus locutus est ad propinquum partem agri fratris nostri Helimelech vendit Nœmi quæ reversa est de regione moabitide (Liber Ruth 4, 3)


“Leve Deus aos doente; valera’ mais do que qualquer tratamento!” São Padre Pio de Pietrelcina