Trouvé 64 Résultats pour: Porta

  • pavensque quam terribilis inquit est locus iste non est hic aliud nisi domus Dei et porta cæli (Liber Genesis 28, 17)

  • et stans in porta castrorum ait si quis est Domini jungatur mihi congregatique sunt ad eum omnes filii Levi (Liber Exodus 32, 26)

  • quibus ait hæc dicit Dominus Deus Israël ponat vir gladium super femur suum ite et redite de porta usque ad portam per medium castrorum et occidat unusquisque fratrem et amicum et proximum suum (Liber Exodus 32, 27)

  • numquid ego concepi omnem hanc multitudinem vel genui eam ut dicas mihi porta eos in sinu tuo sicut portare solet nutrix infantulum et defer in terram pro qua jurasti patribus eorum (Liber Numeri 11, 12)

  • tollent eam pater et mater ejus et ferent secum signa virginitatis ejus ad seniores urbis qui in porta sunt (Liber Deuteronomii 22, 15)

  • cumque porta clauderetur in tenebris et illi pariter exierunt nescio quo abierunt persequimini cito et conprehendetis eos (Liber Iosue 2, 5)

  • hii autem qui missi fuerant secuti sunt eos per viam quæ ducit ad vadum Jordanis illisque egressis statim porta clausa est (Liber Iosue 2, 7)

  • percussi sunt a viris urbis Ahi et corruerunt ex eis triginta et sex homines persecutique sunt eos adversarii de porta usque Sabarim et ceciderunt per prona fugientes pertimuitque cor populi et instar aquæ liquefactum est (Liber Iosue 7, 5)

  • quod cum audissent Philisthim et percrebruisset apud eos intrasse urbem Samson circumdederunt eum positis in porta civitatis custodibus et ibi tota nocte cum silentio præstolantes ut facto mane exeuntem occiderent (Liber Iudicum 16, 2)

  • respondit omnis populus qui erat in porta et majores natu nos testes sumus faciat Dominus hanc mulierem quæ ingreditur domum tuam sicut Rachel et Liam quæ ædificaverunt domum Israël ut sit exemplum virtutis in Ephrata et habeat celebre nomen in Bethleem (Liber Ruth 4, 11)

  • sed nunc porta quæso peccatum meum et revertere mecum ut adorem Dominum (Liber I Samuelis 15, 25)

  • surrexit ergo rex et sedit in porta et omni populo nuntiatum est quod rex sederet in porta venitque universa multitudo coram rege Israël autem fugit in tabernacula sua (Liber II Samuelis 19, 8)


“Se precisamos ter paciência para suportar os defeitos dos outros, quanto mais ainda precisamos para tolerar nossos próprios defeitos!” São Padre Pio de Pietrelcina