Trouvé 338 Résultats pour: Septem

  • aliæ quoque septem tenues et percussæ uredine oriebantur stipula (Liber Genesis 41, 23)

  • septem boves pulchræ et septem spicæ plenæ septem ubertatis anni sunt eandemque vim somnii conprehendunt (Liber Genesis 41, 26)

  • septem quoque boves tenues atque macilentæ quæ ascenderunt post eas et septem spicæ tenues et vento urente percussæ septem anni sunt venturæ famis (Liber Genesis 41, 27)

  • ecce septem anni venient fertilitatis magnæ in universa terra Ægypti (Liber Genesis 41, 29)

  • quos sequentur septem anni alii tantæ sterilitatis ut oblivioni tradatur cuncta retro abundantia consumptura est enim fames omnem terram (Liber Genesis 41, 30)

  • qui constituat præpositos per singulas regiones et quintam partem fructuum per septem annos fertilitatis (Liber Genesis 41, 34)

  • et paretur futuræ septem annorum fami quæ pressura est Ægyptum et non consumetur terra inopia (Liber Genesis 41, 36)

  • venitque fertilitas septem annorum et in manipulos redactæ segetes congregatæ sunt in horrea Ægypti (Liber Genesis 41, 47)

  • igitur transactis septem annis ubertatis qui fuerant in Ægypto (Liber Genesis 41, 53)

  • cœperunt venire septem anni inopiæ quos prædixerat Joseph et in universo orbe fames prævaluit in cuncta autem terra Ægypti erat panis (Liber Genesis 41, 54)

  • hii filii Balæ quam dedit Laban Raheli filiæ suæ et hos genuit Jacob omnes animæ septem (Liber Genesis 46, 25)

  • et vixit in ea decem et septem annis factique sunt omnes dies vitæ illius centum quadraginta septem annorum (Liber Genesis 47, 28)


“É preciso amar, amar e nada mais”. São Padre Pio de Pietrelcina