Trouvé 119 Résultats pour: Singulos

  • et misit per manus servorum suorum singulos seorsum greges dixitque pueris suis antecedite me et sit spatium inter gregem et gregem (Liber Genesis 32, 16)

  • hujuscemodi verbis per singulos dies et mulier molesta erat adulescenti et ille recusabat stuprum (Liber Genesis 39, 10)

  • osculatusque est Joseph omnes fratres suos et ploravit super singulos post quæ ausi sunt loqui ad eum (Liber Genesis 45, 15)

  • videbantque se præpositi filiorum Israël in malo eo quod diceretur eis non minuetur quicquam de lateribus per singulos dies (Liber Exodus 5, 19)

  • dixit autem Dominus ad Mosen ecce ego pluam vobis panes de cælo egrediatur populus et colligat quæ sufficiunt per singulos dies ut temptem eum utrum ambulet in lege mea an non (Liber Exodus 16, 4)

  • die autem sexta parent quod inferant et sit duplum quam colligere solebant per singulos dies (Liber Exodus 16, 5)

  • in die vero sexta collegerunt cibos duplices id est duo gomor per singulos homines venerunt autem omnes principes multitudinis et narraverunt Mosi (Liber Exodus 16, 22)

  • tribus vicibus per singulos annos mihi festa celebrabitis (Liber Exodus 23, 14)

  • quattuor quoque circulos aureos præparabis et pones eos in quattuor angulis ejusdem mensæ per singulos pedes (Liber Exodus 25, 26)

  • tres scyphi quasi in nucis modum per calamos singulos spherulaque simul et lilium et tres similiter scyphi instar nucis in calamo altero spherulaque et lilium hoc erit opus sex calamorum qui producendi sunt de hastili (Liber Exodus 25, 33)

  • in ipso autem candelabro erunt quattuor scyphi in nucis modum spherulæque per singulos et lilia (Liber Exodus 25, 34)

  • quæ singulæ denos cubitos in longitudine habeant et in latitudine singulos ac semissem (Liber Exodus 26, 16)


O maldito “eu” o mantém apegado à Terra e o impede de voar para Jesus. São Padre Pio de Pietrelcina