Trouvé 18 Résultats pour: Syri

  • qui cum quadraginta esset annorum duxit uxorem Rebeccam filiam Bathuel Syri de Mesopotamiam sororem Laban (Liber Genesis 25, 20)

  • cumque dimisisset eum Isaac profectus venit in Mesopotamiam Syriæ ad Laban filium Bathuel Syri fratrem Rebeccæ matris suæ (Liber Genesis 28, 5)

  • et ait Joab si prævaluerint adversum me Syri eris mihi in adiutorium si autem filii Ammon prævaluerint adversum te auxiliabor tibi (Liber II Samuelis 10, 11)

  • filii autem Ammon videntes quod fugissent Syri fugerunt et ipsi a facie Abisai et ingressi sunt civitatem reversusque est Joab a filiis Ammon et venit Hierusalem (Liber II Samuelis 10, 14)

  • videntes igitur Syri quoniam corruissent coram Israël congregati sunt pariter (Liber II Samuelis 10, 15)

  • quod cum nuntiatum esset David contraxit omnem Israhelem et transivit Jordanem venitque in Helema et direxerunt aciem Syri ex adverso David et pugnaverunt contra eum (Liber II Samuelis 10, 17)

  • fugeruntque Syri a facie Israël et occidit David de Syris septingentos currus et quadraginta milia equitum et Sobach principem militiæ percussit qui statim mortuus est (Liber II Samuelis 10, 18)

  • videntes autem universi reges qui erant in præsidio Adadezer victos se ab Israël fecerunt pacem cum Israël et servierunt eis timueruntque Syri auxilium præbere filiis Ammon (Liber II Samuelis 10, 19)

  • et percussit unusquisque virum qui contra se venerat fugeruntque Syri et persecutus est eos Israël fugit quoque Benadad rex Syriæ in equo cum equitibus (Liber I Regum 20, 20)

  • porro filii Israël recensiti sunt et acceptis cibariis profecti ex adverso castraque metati contra eos quasi duo parvi greges caprarum Syri autem repleverunt terram (Liber I Regum 20, 27)

  • et accedens unus vir Dei dixit ad regem Israël hæc dicit Dominus quia dixerunt Syri deus montium est Dominus et non est deus vallium dabo omnem multitudinem grandem hanc in manu tua et scietis quia ego Dominus (Liber I Regum 20, 28)

  • misit itaque vir Dei ad regem Israël dicens cave ne transeas in loco illo quia ibi Syri in insidiis sunt (Liber II Regum 6, 9)


“A caridade é o metro com o qual o Senhor nos julgará.” São Padre Pio de Pietrelcina