Trouvé 54 Résultats pour: aurem

  • offeret eum dominus diis et adplicabitur ad ostium et postes perforabitque aurem ejus subula et erit ei servus in sæculum (Liber Exodus 21, 6)

  • adsumes subulam et perforabis aurem ejus in janua domus tuæ et serviet tibi usque in æternum ancillæ quoque similiter facies (Liber Deuteronomii 15, 17)

  • hæc faciat Dominus Jonathan et hæc augeat si autem perseveraverit patris mei malitia adversum te revelabo aurem tuam et dimittam te ut vadas in pace et sit Dominus tecum sicut fuit cum patre meo (Liber I Samuelis 20, 13)

  • quia tu Domine exercituum Deus Israël revelasti aurem servi tui dicens domum ædificabo tibi propterea invenit servus tuus cor suum ut oraret te oratione hac (Liber II Samuelis 7, 27)

  • inclina aurem tuam et audi aperi Domine oculos tuos et vide et audi omnia verba Sennacherib qui misit ut exprobraret nobis Deum viventem (Liber II Regum 19, 16)

  • verumtamen quod cœpistis explete præbete aurem et videte an mentiar (Liber Iob 6, 28)

  • revelabit quoque aurem eorum ut corripiat et loquetur ut revertantur ab iniquitate (Liber Iob 36, 10)

  • eripiet pauperem de angustia sua et revelabit in tribulatione aurem ejus (Liber Iob 36, 15)

  • ego clamavi quoniam exaudisti me Deus inclina aurem tuam mihi et exaudi verba mea (Liber Psalmorum 16, 6)

  • inclina ad me aurem tuam adcelera ut eruas me esto mihi in Deum protectorem et in domum refugii ut salvum me facias (Liber Psalmorum 30, 3)

  • audi filia et vide et inclina aurem tuam et obliviscere populum tuum et domum patris tui (Liber Psalmorum 44, 11)

  • inclinabo in parabolam aurem meam aperiam in psalterio propositionem meam (Liber Psalmorum 48, 5)


“Pense na felicidade que está reservada para nós no Paraíso”. São Padre Pio de Pietrelcina