Trouvé 141 Résultats pour: nimis

  • et aquæ prævaluerunt nimis super terram opertique sunt omnes montes excelsi sub universo cælo (Liber Genesis 7, 19)

  • cum itaque ingressus esset Abram Ægyptum viderunt Ægyptii mulierem quod esset pulchra nimis (Liber Genesis 12, 14)

  • homines autem Sodomitæ pessimi erant et peccatores coram Domino nimis (Liber Genesis 13, 13)

  • his itaque transactis factus est sermo Domini ad Abram per visionem dicens noli timere Abram ego protector tuus sum et merces tua magna nimis (Liber Genesis 15, 1)

  • ponamque fœdus meum inter me et te et multiplicabo te vehementer nimis (Liber Genesis 17, 2)

  • dixit itaque Dominus clamor Sodomorum et Gomorræ multiplicatus est et peccatum earum adgravatum est nimis (Liber Genesis 18, 20)

  • puella decora nimis virgoque pulcherrima et incognita viro descenderat autem ad fontem et impleverat hydriam ac revertebatur (Liber Genesis 24, 16)

  • de quo ascendebant septem boves pulchræ et crassæ nimis et pascebantur in locis palustribus (Liber Genesis 41, 2)

  • et septem boves de amne conscendere pulchras nimis et obesis carnibus quæ in pastu paludis virecta carpebant (Liber Genesis 41, 18)

  • sederunt coram eo primogenitus juxta primogenita sua et minimus juxta ætatem suam et mirabantur nimis (Liber Genesis 43, 33)

  • habitavit ergo Israël in Ægypto id est in terra Gessen et possedit eam auctusque est et multiplicatus nimis (Liber Genesis 47, 27)

  • filii Israël creverunt et quasi germinantes multiplicati sunt ac roborati nimis impleverunt terram (Liber Exodus 1, 7)


“Subamos sem nos cansarmos, sob a celeste vista do Salvador. Distanciemo-nos das afeições terrenas. Despojemo-nos do homem velho e vistamo-nos do homem novo. Aspiremos à felicidade que nos está reservada.” São Padre Pio de Pietrelcina