Trouvé 38 Résultats pour: sciens

  • et ait ecce Adam factus est quasi unus ex nobis sciens bonum et malum nunc ergo ne forte mittat manum suam et sumat etiam de ligno vitæ et comedat et vivat in æternum (Liber Genesis 3, 22)

  • ille sciens non sibi nasci filios introjens ad uxorem fratris sui semen fundebat in terram ne liberi fratris nomine nascerentur (Liber Genesis 38, 9)

  • et sciens dolorem ejus descendi ut liberarem eum de manibus Ægyptiorum et educerem de terra illa in terram bonam et spatiosam in terram quæ fluit lacte et melle ad loca Chananei et Hetthei et Amorrei Ferezei et Evei et Jebusei (Liber Exodus 3, 8)

  • factum est autem in diebus illis congregaverunt Philisthim agmina sua ut præpararentur ad bellum contra Israël dixitque Achis ad David sciens nunc scito quoniam mecum egredieris in castris tu et viri tui (Liber I Samuelis 28, 1)

  • quo audito verbo Raguhel expavit sciens quid evenerit illis septem viris et timere cœpit ne forte et huic similiter accideret et cum nutaret et non daret ullum petenti responsum (Liber Thobis 7, 11)

  • verebar omnia opera mea sciens quod non parceres delinquenti (Liber Iob 9, 28)

  • mulier stulta et clamosa plenaque inlecebris et nihil omnino sciens (Liber Proverbiorum 9, 13)

  • proposui ergo hanc adducere mihi ad convivendum sciens quoniam communicabit mecum de bonis et erit adlocutio cogitationis et tædii mei (Liber Sapientiae 8, 9)

  • ne forte cadat prospiciens illi sciens quoniam non potest se adiuvare imago enim est et opus est illi adiutorio (Liber Sapientiae 13, 16)

  • noli de mortuo gaudere sciens quoniam omnes morimur et in gaudium nolumus venire (Liber Ecclesiasticus 8, 8)

  • non placeat tibi iniuria iniustorum sciens quoniam usque ad inferos non placebit impius (Liber Ecclesiasticus 9, 17)

  • est autem tacens non habens sensum loquellæ et est tacens sciens tempus apti temporis (Liber Ecclesiasticus 20, 6)


“Não se fixe voluntariamente naquilo que o inimigo da alma lhe apresenta.” São Padre Pio de Pietrelcina