1. Et confestim mane consilium facientes summi sacerdotes cum senioribus et scribis, id est universum concilium, vincientes Iesum duxerunt et tradiderunt Pilato.

2. Et interrogavit eum Pilatus: “Tu es rex Iudaeorum?”. At ille respondens ait illi: “Tu dicis”.

3. Et accusabant eum summi sacerdotes in multis.

4. Pilatus autem rursum interrogabat eum dicens: “Non respondes quidquam? Vide in quantis te accusant”.

5. Iesus autem amplius nihil respondit, ita ut miraretur Pilatus.

6. Per diem autem festum dimittere solebat illis unum ex vinctis, quem peterent.

7. Erat autem qui dicebatur Barabbas, vinctus cum seditiosis, qui in seditione fecerant homicidium.

8. Et cum ascendisset turba, coepit rogare, sicut faciebat illis.

9. Pilatus autem respondit eis et dixit: “Vultis dimittam vobis regem Iudaeorum?”.

10. Sciebat enim quod per invidiam tradidissent eum summi sacerdotes.

11. Pontifices autem concitaverunt turbam, ut magis Barabbam dimitteret eis.

12. Pilatus autem iterum respondens aiebat illis: “Quid ergo vultis faciam regi Iudaeorum?”.

13. At illi iterum clamaverunt: “Crucifige eum!”.

14. Pilatus vero dicebat eis: “Quid enim mali fecit?”. At illi magis clamaverunt: “Crucifige eum!”.

15. Pilatus autem, volens populo satisfacere, dimisit illis Barabbam et tradidit Iesum flagellis caesum, ut crucifigeretur.

16. Milites autem duxerunt eum intro in atrium, quod est praetorium, et convocant totam cohortem.

17. Et induunt eum purpuram et imponunt ei plectentes spineam coronam;

18. et coeperunt salutare eum: “Ave, rex Iudaeorum!”,

19. et percutiebant caput eius arundine et conspuebant eum et ponentes genua adorabant eum.

20. Et postquam illuserunt ei, exuerunt illum purpuram et induerunt eum vestimentis suis. Et educunt illum, ut crucifigerent eum.

21. Et angariant praetereuntem quempiam Simonem Cyrenaeum venientem de villa, patrem Alexandri et Rufi, ut tolleret crucem eius.

22. Et perducunt illum in Golgotha locum, quod est interpretatum Calvariae locus.

23. Et dabant ei myrrhatum vinum; ille autem non accepit.

24. Et crucifigunt eum et dividunt vestimenta eius, mittentes sortem super eis, quis quid tolleret.

25. Erat autem hora tertia, et crucifixerunt eum.

26. Et erat titulus causae eius inscriptus: “Rex Iudaeorum”.

27. Et cum eo crucifigunt duos latrones, unum a dextris et alium a sinistris eius.

28. Et praetereuntes blasphemabant eum moventes capita sua et dicentes: “Vah, qui destruit templum et in tribus diebus aedificat;

29. []

30. salvum fac temetipsum descendens de cruce!”.

31. Similiter et summi sacerdotes ludentes ad alterutrum cum scribis dicebant: “Alios salvos fecit, seipsum non potest salvum facere.

32. Christus rex Israel descendat nunc de cruce, ut videamus et credamus”. Etiam qui cum eo crucifixi erant, conviciabantur ei.

33. Et, facta hora sexta, tenebrae factae sunt per totam terram usque in horam nonam.

34. Et hora nona exclamavit Iesus voce magna: “Heloi, Heloi, lema sabacthani?”, quod est interpretatum: “Deus meus, Deus meus, ut quid dereliquisti me?”.

35. Et quidam de circumstantibus audientes dicebant: “Ecce, Eliam vocat”.

36. Currens autem unus et implens spongiam aceto circumponensque calamo potum dabat ei dicens: “Sinite, videamus, si veniat Elias ad deponendum eum”.

37. Iesus autem, emissa voce magna, exspiravit.

38. Et velum templi scissum est in duo a sursum usque deorsum.

39. Videns autem centurio, qui ex adverso stabat, quia sic clamans exspirasset, ait: “Vere homo hic Filius Dei erat”.

40. Erant autem et mulieres de longe aspicientes, inter quas et Maria Magdalene et Maria Iacobi minoris et Iosetis mater et Salome,

41. quae, cum esset in Galilaea, sequebantur eum et ministrabant ei, et aliae multae, quae simul cum eo ascenderant Hierosolymam.

42. Et cum iam sero esset factum, quia erat Parasceve, quod est ante sabbatum,

43. venit Ioseph ab Arimathaea nobilis decurio, qui et ipse erat exspectans regnum Dei, et audacter introivit ad Pilatum et petiit corpus Iesu.

44. Pilatus autem miratus est si iam obisset, et, accersito centurione, interrogavit eum si iam mortuus esset,

45. et, cum cognovisset a centurione, donavit corpus Ioseph.

46. Is autem mercatus sindonem et deponens eum involvit sindone et posuit eum in monumento, quod erat excisum de petra, et advolvit lapidem ad ostium monumenti.

47. Maria autem Magdalene et Maria Iosetis aspiciebant, ubi positus esset.





“Deus ama quem segue o caminho da virtude.” São Padre Pio de Pietrelcina