1. Respondens autem Iob dixit:

2. “Ergo vos estis soli homines, et vobiscum morietur sapientia.

3. Et mihi est cor sicut et vobis, nec inferior vestri sum; quis enim haec, quae nostis, ignorat?

4. Qui deridetur ab amico suo sicut ego, invocabit Deum, et exaudiet eum; deridetur enim iusti integritas.

5. Lampas contempta apud cogitationes eorum, qui securi sunt, parata iis, qui vacillant pede.

6. Tranquilla sunt tabernacula praedonum et secura iis, qui provocant Deum, iis, qui Deum tenent manu sua.

7. Nimirum interroga iumenta, et docebunt te, et volatilia caeli, et indicabunt tibi.

8. Loquere terrae, et docebit te; et narrabunt pisces maris.

9. Quis ignorat in omnibus his quod manus Domini hoc fecerit?

10. In cuius manu anima omnis viventis et spiritus universae carnis hominis.

11. Nonne auris verba diiudicat, et palatum cibum sibi gustat?

12. In senibus est sapientia, et in longaevis prudentia.

13. Apud ipsum est sapientia et fortitudo; ipse habet consilium et intellegentiam.

14. Si destruxerit, nemo est, qui aedificet; si incluserit hominem, nullus est, qui aperiat.

15. Si continuerit aquas, arescent; et, si emiserit eas, subvertent terram.

16. Apud ipsum est fortitudo et sapientia; ipse novit et decipientem et eum qui decipitur.

17. Inducit consiliarios spoliatos et iudices in stuporem.

18. Balteum regum dissolvit et praecingit fune renes eorum.

19. Inducit sacerdotes spoliatos et optimates supplantat,

20. commutans labium veracium et doctrinam senum auferens.

21. Effundit despectionem super principes et cingulum fortium relaxat.

22. Qui revelat profunda de tenebris et producit in lucem umbram mortis.

23. Qui multiplicat gentes et perdit eas et subversas in integrum restituit.

24. Qui immutat cor principum populi terrae et decipit eos et errare eos faciet per invium desertum.

25. Palpabunt quasi in tenebris et non in luce, et errare eos faciet quasi ebrios.





“Nossa Senhora recebeu pela inefável bondade de Jesus a força de suportar até o fim as provações do seu amor. Que você também possa encontrar a força de perseverar com o Senhor até o Calvário!” São Padre Pio de Pietrelcina