1. Respondens autem Eliphaz Themanites dixit:

2. “Si coeperimus loqui tibi, forsitan moleste accipies; sed conceptum sermonem tenere quis poterit?

3. Ecce, docuisti multos et manus lassas roborasti;

4. vacillantes confirmaverunt sermones tui, et genua trementia confortasti.

5. Nunc autem venit super te plaga, et defecisti; tetigit te, et conturbatus es.

6. Nonne timor tuus est fiducia tua, spes tua est perfectio viarum tuarum?

7. Recordare, obsecro te, quis umquam innocens periit, aut quando recti deleti sunt?

8. quin potius vidi eos, qui operantur iniquitatem et seminant dolores et metunt eos,

9. flante Deo perisse, et spiritu irae eius esse consumptos.

10. Rugitus leonis et vox leaenae et dentes catulorum leonum contriti sunt.

11. Leo periit, eo quod non haberet praedam, et catuli leonis dissipati sunt.

12. Porro ad me furtive verbum delatum est, et suscepit auris mea sussurrum eius.

13. In horrore visionis nocturnae, quando solet sopor occupare homines,

14. pavor tenuit me et tremor, et omnia ossa mea perterrita sunt.

15. Et cum spiritus, me praesente, transiret, inhorruerunt pili carnis meae.

16. Stetit quidam, cuius non agnoscebam vultum, imago coram oculis meis, et vocem quasi aurae lenis audivi:

17. “Numquid homo Dei comparatione iustificabitur, aut factore suo purior erit vir?”.

18. Ecce, in servis suis fiduciam non habet et in angelis suis reperit pravitatem.

19. Quanto magis hi, qui habitant domos luteas, quorum fundamentum est in pulvere. Consumentur velut tinea!

20. De mane usque ad vesperam succidentur et, quia nullus intellegit, in aeternum peribunt.

21. Nonne evulsum est reliquum eorum ab eis? Morientur, et non in sapientia.





“A meditação não é um meio para chegar a Deus, mas um fim. A finalidade da meditação é o amor a Deus e ao próximo.” São Padre Pio de Pietrelcina