1. infirmum autem in fide adsumite non in disceptationibus cogitationum

2. alius enim credit manducare omnia qui autem infirmus est holus manducat

3. is qui manducat non manducantem non spernat et qui non manducat manducantem non judicet Deus enim illum adsumpsit

4. tu quis es qui judices alienum servum suo domino stat aut cadit stabit autem potens est enim Deus statuere illum

5. nam alius judicat diem plus inter diem alius judicat omnem diem unusquisque in suo sensu abundet

6. qui sapit diem Domino sapit et qui manducat Domino manducat gratias enim agit Deo et qui non manducat Domino non manducat et gratias agit Deo

7. nemo enim nostrum sibi vivit et nemo sibi moritur

8. sive enim vivimus Domino vivimus sive morimur Domino morimur sive ergo vivimus sive morimur Domini sumus

9. in hoc enim Christus et mortuus est et revixit ut et mortuorum et vivorum dominetur

10. tu autem quid judicas fratrem tuum aut tu quare spernis fratrem tuum omnes enim stabimus ante tribunal Dei

11. scriptum est enim vivo ego dicit Dominus quoniam mihi flectet omne genu et omnis lingua confitebitur Deo

12. itaque unusquisque nostrum pro se rationem reddet Deo

13. non ergo amplius invicem judicemus sed hoc judicate magis ne ponatis offendiculum fratri vel scandalum

14. scio et confido in Domino Jesu quia nihil commune per ipsum nisi ei qui existimat quid commune esse illi commune est

15. si enim propter cibum frater tuus contristatur jam non secundum caritatem ambulas noli cibo tuo illum perdere pro quo Christus mortuus est

16. non ergo blasphemetur bonum nostrum

17. non est regnum Dei esca et potus sed justitia et pax et gaudium in Spiritu Sancto

18. qui enim in hoc servit Christo placet Deo et probatus est hominibus

19. itaque quæ pacis sunt sectemur et quæ ædificationis sunt in invicem

20. noli propter escam destruere opus Dei omnia quidem munda sunt sed malum est homini qui per offendiculum manducat

21. bonum est non manducare carnem et non bibere vinum neque in quo frater tuus offendit aut scandalizatur aut infirmatur

22. tu fidem habes penes temet ipsum habe coram Deo beatus qui non judicat semet ipsum in eo quo probat

23. qui autem discernit si manducaverit damnatus est quia non ex fide omne autem quod non ex fide peccatum est





“Deus quer que as suas misérias sejam o trono da Sua misericórdia.” São Padre Pio de Pietrelcina