1. propter quod inexcusabilis es o homo omnis qui judicas in quo enim judicas alterum te ipsum condemnas eadem enim agis qui judicas

2. scimus enim quoniam judicium Dei est secundum veritatem in eos qui talia agunt

3. existimas autem hoc o homo qui judicas eos qui talia agunt et facis ea quia tu effugies judicium Dei

4. an divitias bonitatis ejus et patientiæ et longanimitatis contemnis ignorans quoniam benignitas Dei ad pænitentiam te adducit

5. secundum duritiam autem tuam et inpænitens cor thesaurizas tibi iram in die iræ et revelationis justi judicii Dei

6. qui reddet unicuique secundum opera ejus

7. his quidem qui secundum patientiam boni operis gloriam et honorem et incorruptionem quærentibus vitam æternam

8. his autem qui ex contentione et qui non adquiescunt veritati credunt autem iniquitati ira et indignatio

9. tribulatio et angustia in omnem animam hominis operantis malum Judæi primum et Græci

10. gloria autem et honor et pax omni operanti bonum Judæo primum et Græco

11. non est enim personarum acceptio apud Deum

12. quicumque enim sine lege peccaverunt sine lege et peribunt et quicumque in lege peccaverunt per legem judicabuntur

13. non enim auditores legis justi sunt apud Deum sed factores legis justificabuntur

14. cum enim gentes quæ legem non habent naturaliter quæ legis sunt faciunt ejusmodi legem non habentes ipsi sibi sunt lex

15. qui ostendunt opus legis scriptum in cordibus suis testimonium reddente illis conscientia ipsorum et inter se invicem cogitationum accusantium aut etiam defendentium

16. in die cum judicabit Deus occulta hominum secundum evangelium meum per Jesum Christum

17. si autem tu Judæus cognominaris et requiescis in lege et gloriaris in Deo

18. et nosti voluntatem et probas utiliora instructus per legem

19. confidis te ipsum ducem esse cæcorum lumen eorum qui in tenebris sunt

20. eruditorem insipientium magistrum infantium habentem formam scientiæ et veritatis in lege

21. qui ergo alium doces te ipsum non doces qui prædicas non furandum furaris

22. qui dicis non mœchandum mœcharis qui abominaris idola sacrilegium facis

23. qui in lege gloriaris per prævaricationem legis Deum inhonoras

24. nomen enim Dei per vos blasphematur inter gentes sicut scriptum est

25. circumcisio quidem prodest si legem observes si autem prævaricator legis sis circumcisio tua præputium facta est

26. si igitur præputium justitias legis custodiat nonne præputium illius in circumcisionem reputabitur

27. et judicabit quod ex natura est præputium legem consummans te qui per litteram et circumcisionem prævaricator legis es

28. non enim qui in manifesto Judæus est neque quæ in manifesto in carne circumcisio

29. sed qui in abscondito Judæus et circumcisio cordis in spiritu non littera cujus laus non ex hominibus sed ex Deo est





“Não desperdice suas energias em coisas que geram preocupação, perturbação e ansiedade. Uma coisa somente é necessária: elevar o espírito e amar a Deus.” São Padre Pio de Pietrelcina