1. et cœpit illis in parabolis loqui vineam pastinavit homo et circumdedit sepem et fodit lacum et ædificavit turrem et locavit eam agricolis et peregre profectus est

2. et misit ad agricolas in tempore servum ut ab agricolis acciperet de fructu vineæ

3. qui adprehensum eum ceciderunt et dimiserunt vacuum

4. et iterum misit ad illos alium servum et illum capite vulneraverunt et contumeliis adfecerunt

5. et rursum alium misit et illum occiderunt et plures alios quosdam cædentes alios vero occidentes

6. adhuc ergo unum habens filium carissimum et illum misit ad eos novissimum dicens quia reverebuntur filium meum

7. coloni autem dixerunt ad invicem hic est heres venite occidamus eum et nostra erit hereditas

8. et adprehendentes eum occiderunt et ejecerunt extra vineam

9. quid ergo faciet dominus vineæ veniet et perdet colonos et dabit vineam aliis

10. nec scripturam hanc legistis lapidem quem reprobaverunt ædificantes hic factus est in caput anguli

11. a Domino factum est istud et est mirabile in oculis nostris

12. et quærebant eum tenere et timuerunt turbam cognoverunt enim quoniam ad eos parabolam hanc dixerit et relicto eo abierunt

13. et mittunt ad eum quosdam ex Pharisæis et Herodianis ut eum caperent in verbo

14. qui venientes dicunt ei magister scimus quoniam verax es et non curas quemquam nec enim vides in faciem hominis sed in veritate viam Dei doces licet dari tributum Cæsari an non dabimus

15. qui sciens versutiam eorum ait illis quid me temptatis adferte mihi denarium ut videam

16. at illi adtulerunt et ait illis cujus est imago hæc et inscriptio dicunt illi Cæsaris

17. respondens autem Jesus dixit illis reddite igitur quæ sunt Cæsaris Cæsari et quæ sunt Dei Deo et mirabantur super eo

18. et venerunt ad eum Sadducæi qui dicunt resurrectionem non esse et interrogabant eum dicentes

19. magister Moses nobis scripsit ut si cujus frater mortuus fuerit et dimiserit uxorem et filios non reliquerit accipiat frater ejus uxorem ipsius et resuscitet semen fratri suo

20. septem ergo fratres erant et primus accepit uxorem et mortuus est non relicto semine

21. et secundus accepit eam et mortuus est et nec iste reliquit semen et tertius similiter

22. et acceperunt eam similiter septem et non reliquerunt semen novissima omnium defuncta est et mulier

23. in resurrectione ergo cum resurrexerint cujus de his erit uxor septem enim habuerunt eam uxorem

24. et respondens Jesus ait illis non ideo erratis non scientes scripturas neque virtutem Dei

25. cum enim a mortuis resurrexerint neque nubent neque nubentur sed sunt sicut angeli in cælis

26. de mortuis autem quod resurgant non legistis in libro Mosi super rubum quomodo dixerit illi Deus inquiens ego sum Deus Abraham et Deus Isaac et Deus Jacob

27. non est Deus mortuorum sed vivorum vos ergo multum erratis

28. et accessit unus de scribis qui audierat illos conquirentes et videns quoniam bene illis responderit interrogavit eum quod esset primum omnium mandatum

29. Jesus autem respondit ei quia primum omnium mandatum est audi Israël Dominus Deus noster Deus unus est

30. et diliges Dominum Deum tuum ex toto corde tuo et ex tota anima tua et ex tota mente tua et ex tota virtute tua hoc est primum mandatum

31. secundum autem simile illi diliges proximum tuum tamquam te ipsum majus horum aliud mandatum non est

32. et ait illi scriba bene magister in veritate dixisti quia unus est et non est alius præter eum

33. et ut diligatur ex toto corde et ex toto intellectu et ex tota anima et ex tota fortitudine et diligere proximum tamquam se ipsum majus est omnibus holocaustomatibus et sacrificiis

34. Jesus autem videns quod sapienter respondisset dixit illi non es longe a regno Dei et nemo jam audebat eum interrogare

35. et respondens Jesus dicebat docens in templo quomodo dicunt scribæ Christum Filium esse David

36. ipse enim David dicit in Spiritu Sancto dixit Dominus Domino meo sede a dextris meis donec ponam inimicos tuos scabillum pedum tuorum

37. ipse ergo David dicit eum Dominum et unde est filius ejus et multa turba eum libenter audivit

38. et dicebat eis in doctrina sua cavete a scribis qui volunt in stolis ambulare et salutari in foro

39. et in primis cathedris sedere in synagogis et primos discubitus in cenis

40. qui devorant domos viduarum sub obtentu prolixæ orationis hii accipient prolixius judicium

41. et sedens Jesus contra gazofilacium aspiciebat quomodo turba jactaret æs in gazofilacium et multi divites jactabant multa

42. cum venisset autem una vidua pauper misit duo minuta quod est quadrans

43. et convocans discipulos suos ait illis amen dico vobis quoniam vidua hæc pauper plus omnibus misit qui miserunt in gazofilacium

44. omnes enim ex eo quod abundabat illis miserunt hæc vero de penuria sua omnia quæ habuit misit totum victum suum





Uma filha espiritual perguntou a Padre Pio: “O Senhor cura tantas pessoas, por que não cura esta sua filha espiritual?” Padre Pio respondeu-lhe em voz baixa: “E não nos oferecemos a Deus?” São Padre Pio de Pietrelcina