1. videns autem turbas ascendit in montem et cum sedisset accesserunt ad eum discipuli ejus

2. et aperiens os suum docebat eos dicens

3. beati pauperes spiritu quoniam ipsorum est regnum cælorum

4. beati mites quoniam ipsi possidebunt terram

5. beati qui lugent quoniam ipsi consolabuntur

6. beati qui esuriunt et sitiunt justitiam quoniam ipsi saturabuntur

7. beati misericordes quia ipsi misericordiam consequentur

8. beati mundo corde quoniam ipsi Deum videbunt

9. beati pacifici quoniam filii Dei vocabuntur

10. beati qui persecutionem patiuntur propter justitiam quoniam ipsorum est regnum cælorum

11. beati estis cum maledixerint vobis et persecuti vos fuerint et dixerint omne malum adversum vos mentientes propter me

12. gaudete et exultate quoniam merces vestra copiosa est in cælis sic enim persecuti sunt prophetas qui fuerunt ante vos

13. vos estis sal terræ quod si sal evanuerit in quo sallietur ad nihilum valet ultra nisi ut mittatur foras et conculcetur ab hominibus

14. vos estis lux mundi non potest civitas abscondi supra montem posita

15. neque accendunt lucernam et ponunt eam sub modio sed super candelabrum ut luceat omnibus qui in domo sunt

16. sic luceat lux vestra coram hominibus ut videant vestra bona opera et glorificent Patrem vestrum qui in cælis est

17. nolite putare quoniam veni solvere legem aut prophetas non veni solvere sed adimplere

18. amen quippe dico vobis donec transeat cælum et terra jota unum aut unus apex non præteribit a lege donec omnia fiant

19. qui ergo solverit unum de mandatis istis minimis et docuerit sic homines minimus vocabitur in regno cælorum qui autem fecerit et docuerit hic magnus vocabitur in regno cælorum

20. dico enim vobis quia nisi abundaverit justitia vestra plus quam scribarum et Pharisæorum non intrabitis in regnum cælorum

21. audistis quia dictum est antiquis non occides qui autem occiderit reus erit judicio

22. ego autem dico vobis quia omnis qui irascitur fratri suo reus erit judicio qui autem dixerit fratri suo racha reus erit concilio qui autem dixerit fatue reus erit gehennæ ignis

23. si ergo offeres munus tuum ad altare et ibi recordatus fueris quia frater tuus habet aliquid adversum te

24. relinque ibi munus tuum ante altare et vade prius reconciliare fratri tuo et tunc veniens offers munus tuum

25. esto consentiens adversario tuo cito dum es in via cum eo ne forte tradat te adversarius judici et judex tradat te ministro et in carcerem mittaris

26. amen dico tibi non exies inde donec reddas novissimum quadrantem

27. audistis quia dictum est antiquis non mœchaberis

28. ego autem dico vobis quoniam omnis qui viderit mulierem ad concupiscendum eam jam mœchatus est eam in corde suo

29. quod si oculus tuus dexter scandalizat te erue eum et proice abs te expedit enim tibi ut pereat unum membrorum tuorum quam totum corpus tuum mittatur in gehennam

30. et si dextera manus tua scandalizat te abscide eam et proice abs te expedit tibi ut pereat unum membrorum tuorum quam totum corpus tuum eat in gehennam

31. dictum est autem quicumque dimiserit uxorem suam det illi libellum repudii

32. ego autem dico vobis quia omnis qui dimiserit uxorem suam excepta fornicationis causa facit eam mœchari et qui dimissam duxerit adulterat

33. iterum audistis quia dictum est antiquis non pejerabis reddes autem Domino juramenta tua

34. ego autem dico vobis non jurare omnino neque per cælum quia thronus Dei est

35. neque per terram quia scabillum est pedum ejus neque per Hierosolymam quia civitas est magni Regis

36. neque per caput tuum juraveris quia non potes unum capillum album facere aut nigrum

37. sit autem sermo vester est est non non quod autem his abundantius est a malo est

38. audistis quia dictum est oculum pro oculo et dentem pro dente

39. ego autem dico vobis non resistere malo sed si quis te percusserit in dextera maxilla tua præbe illi et alteram

40. et ei qui vult tecum judicio contendere et tunicam tuam tollere remitte ei et pallium

41. et quicumque te angariaverit mille passus vade cum illo alia duo

42. qui petit a te da ei et volenti mutuari a te ne avertaris

43. audistis quia dictum est diliges proximum tuum et odio habebis inimicum tuum

44. ego autem dico vobis diligite inimicos vestros benefacite his qui oderunt vos et orate pro persequentibus et calumniantibus vos

45. ut sitis filii Patris vestri qui in cælis est qui solem suum oriri facit super bonos et malos et pluit super justos et iniustos

46. si enim diligatis eos qui vos diligunt quam mercedem habebitis nonne et publicani hoc faciunt

47. et si salutaveritis fratres vestros tantum quid amplius facitis nonne et ethnici hoc faciunt

48. estote ergo vos perfecti sicut et Pater vester cælestis perfectus est





“Meu Deus, perdoa-me. Nunca Te ofereci nada na minha vida e, agora, por este pouco que estou sofrendo, em comparação a tudo o que Tu sofreste na Cruz, eu reclamo injustamente!” São Padre Pio de Pietrelcina