1. non videbis bovem fratris tui aut ovem errantem et præteribis sed reduces fratri tuo

2. etiam si non est propinquus tuus frater nec nosti eum duces in domum tuam et erunt apud te quamdiu quærat ea frater tuus et recipiat

3. similiter facies de asino et de vestimento et de omni re fratris tui quæ perierit si inveneris eam ne neglegas quasi alienam

4. si videris asinum fratris tui aut bovem cecidisse in via non despicies sed sublevabis cum eo

5. non induetur mulier veste virili nec vir utetur veste feminea abominabilis enim apud Deum est qui facit hæc

6. si ambulans per viam in arbore vel in terra nidum avis inveneris et matrem pullis vel ovis desuper incubantem non tenebis eam cum filiis

7. sed abire patieris captos tenens filios ut bene sit tibi et longo vivas tempore

8. cum ædificaveris domum novam facies murum tecti per circuitum ne effundatur sanguis in domo tua et sis reus labente alio et in præceps ruente

9. non seres vineam tuam altero semine ne et sementis quam sevisti et quæ nascuntur ex vinea pariter sanctificentur

10. non arabis in bove simul et asino

11. non indueris vestimento quod ex lana linoque contextum est

12. funiculos in fimbriis facies per quattuor angulos pallii tui quo operieris

13. si duxerit vir uxorem et postea eam odio habuerit

14. quæsieritque occasiones quibus dimittat eam obiciens ei nomen pessimum et dixerit uxorem hanc accepi et ingressus ad eam non inveni virginem

15. tollent eam pater et mater ejus et ferent secum signa virginitatis ejus ad seniores urbis qui in porta sunt

16. et dicet pater filiam meam dedi huic uxorem quam quia odit

17. inponet ei nomen pessimum ut dicat non inveni filiam tuam virginem et ecce hæc sunt signa virginitatis filiæ meæ expandent vestimentum coram senibus civitatis

18. adprehendentque senes urbis illius virum et verberabunt illum

19. condemnantes insuper centum siclis argenti quos dabit patri puellæ quoniam diffamavit nomen pessimum super virginem Israël habebitque eam uxorem et non poterit dimittere omni tempore vitæ suæ

20. quod si verum est quod obicit et non est in puella inventa virginitas

21. eicient eam extra fores domus patris sui et lapidibus obruent viri civitatis ejus et morietur quoniam fecit nefas in Israël ut fornicaretur in domo patris sui et auferes malum de medio tui

22. si dormierit vir cum uxore alterius uterque morientur id est adulter et adultera et auferes malum de Israël

23. si puellam virginem desponderit vir et invenerit eam aliquis in civitate et concubuerit cum illa

24. educes utrumque ad portam civitatis illius et lapidibus obruentur puella quia non clamavit cum esset in civitate vir quia humiliavit uxorem proximi sui et auferes malum de medio tui

25. sin autem in agro reppererit vir puellam quæ desponsata est et adprehendens concubuerit cum illa ipse morietur solus

26. puella nihil patietur nec est rea mortis quoniam sicut latro consurgit contra fratrem suum et occidit animam ejus ita et puella perpessa est

27. sola erat in agro clamavit et nullus adfuit qui liberaret eam

28. si invenerit vir puellam virginem quæ non habet sponsum et adprehendens concubuerit cum ea et res ad judicium venerit

29. dabit qui dormivit cum ea patri puellæ quinquaginta siclos argenti et habebit eam uxorem quia humiliavit illam non poterit dimittere cunctis diebus vitæ suæ

30. non accipiet homo uxorem patris sui nec revelabit operimentum ejus





“O Senhor se comunica conosco à medida que nos libertamos do nosso apego aos sentidos, que sacrificamos nossa vontade própria e que edificamos nossa vida na humildade.” São Padre Pio de Pietrelcina