1. mortuus est autem Samuhel et congregatus est universus Israël et planxerunt eum et sepelierunt in domo sua in Rama consurgensque David descendit in desertum Pharan

2. erat autem vir quispiam in solitudine Maon et possessio ejus in Carmelo et homo ille magnus nimis erantque ei oves tria milia et mille capræ et accidit ut tonderetur grex ejus in Carmelo

3. nomen autem viri illius erat Nabal et nomen uxoris ejus Abigail eratque mulier illa prudentissima et speciosa porro vir ejus durus et pessimus et malitiosus erat autem de genere Chaleb

4. cum ergo audisset David in deserto quod tonderet Nabal gregem suum

5. misit decem juvenes et dixit eis ascendite in Carmelum et venietis ad Nabal et salutabitis eum ex nomine meo pacifice

6. et dicetis sic fratribus meis et tibi pax et domui tuæ pax et omnibus quæcumque habes sit pax

7. audivi quod tonderent pastores tui qui erant nobiscum in deserto numquam eis molesti fuimus nec aliquando defuit eis quicquam de grege omni tempore quo fuerunt nobiscum in Carmelo

8. interroga pueros tuos et indicabunt tibi nunc ergo inveniant pueri gratiam in oculis tuis in die enim bona venimus quodcumque invenerit manus tua da servis tuis et filio tuo David

9. cumque venissent pueri David locuti sunt ad Nabal omnia verba hæc ex nomine David et siluerunt

10. respondens autem Nabal pueris David ait quis est David et quis est filius Isai hodie increverunt servi qui fugiunt dominos suos

11. tollam ergo panes meos et aquas meas et carnes pecorum quæ occidi tonsoribus meis et dabo viris quos nescio unde sint

12. regressi sunt itaque pueri David per viam suam et reversi venerunt et nuntiaverunt ei omnia verba quæ dixerat

13. tunc David ait viris suis accingatur unusquisque gladio suo et accincti sunt singuli gladio suo accinctusque est et David ense suo et secuti sunt David quasi quadringenti viri porro ducenti remanserunt ad sarcinas

14. Abigail autem uxori Nabal nuntiavit unus de pueris dicens ecce misit David nuntios de deserto ut benedicerent domino nostro et aversus est eos

15. homines isti boni satis fuerunt nobis et non molesti nec quicquam aliquando periit omni tempore quo sumus conversati cum eis in deserto

16. pro muro erant nobis tam in nocte quam in die omnibus diebus quibus pavimus apud eos greges

17. quam ob rem considera et recogita quid facias quoniam conpleta est malitia adversum virum tuum et adversus domum tuam et ipse filius est Belial ita ut nemo ei possit loqui

18. festinavit igitur Abigail et tulit ducentos panes et duos utres vini et quinque arietes coctos et quinque sata pulentæ et centum ligaturas uvæ passæ et ducentas massas caricarum et inposuit super asinos

19. dixitque pueris suis præcedite me ecce ego post tergum sequar vos viro autem suo Nabal non indicavit

20. cum ergo ascendisset asinum et descenderet ad radices montis David et viri ejus descendebant in occursum ejus quibus et illa occurrit

21. et ait David vere frustra servavi omnia quæ hujus erant in deserto et non periit quicquam de cunctis quæ ad eum pertinebant et reddidit mihi malum pro bono

22. hæc faciat Deus inimicis David et hæc addat si reliquero de omnibus quæ ad eum pertinent usque mane mingentem ad parietem

23. cum autem vidisset Abigail David festinavit et descendit de asino et procidit coram David super faciem suam et adoravit super terram

24. et cecidit ad pedes ejus et dixit in me sit domine mi hæc iniquitas loquatur obsecro ancilla tua in auribus tuis et audi verba famulæ tuæ

25. ne ponat oro dominus meus rex cor suum super virum istum iniquum Nabal quia secundum nomen suum stultus est et est stultitia cum eo ego autem ancilla tua non vidi pueros tuos domine mi quos misisti

26. nunc ergo domine mi vivit Dominus et vivit anima tua qui prohibuit te ne venires in sanguine et salvavit manum tuam tibi et nunc fiant sicut Nabal inimici tui et qui quærunt domino meo malum

27. quapropter suscipe benedictionem hanc quam adtulit ancilla tua tibi domino meo et da pueris qui sequuntur te dominum meum

28. aufer iniquitatem famulæ tuæ faciens enim faciet tibi Dominus domino meo domum fidelem quia prœlia Domini domine mi tu prœliaris malitia ergo non inveniatur in te omnibus diebus vitæ tuæ

29. si enim surrexerit aliquando homo persequens te et quærens animam tuam erit anima domini mei custodita quasi in fasciculo viventium apud Dominum Deum tuum porro anima inimicorum tuorum rotabitur quasi in impetu et circulo fundæ

30. cum ergo fecerit tibi Dominus domino meo omnia quæ locutus est bona de te et constituerit te ducem super Israël

31. non erit tibi hoc in singultum et in scrupulum cordis domino meo quod effuderis sanguinem innoxium aut ipse te ultus fueris et cum benefecerit Dominus domino meo recordaberis ancillæ tuæ

32. et ait David ad Abigail benedictus Dominus Deus Israël qui misit te hodie in occursum meum et benedictum eloquium tuum

33. et benedicta tu quæ prohibuisti me hodie ne irem ad sanguinem et ulciscerer me manu mea

34. alioquin vivit Dominus Deus Israël qui prohibuit me malum facere tibi nisi cito venisses in occursum mihi non remansisset Nabal usque ad lucem matutinam mingens ad parietem

35. suscepit ergo David de manu ejus omnia quæ adtulerat ei dixitque ei vade pacifice in domum tuam ecce audivi vocem tuam et honoravi faciem tuam

36. venit autem Abigail ad Nabal et ecce erat ei convivium in domo ejus quasi convivium regis et cor Nabal jucundum erat enim ebrius nimis et non indicavit ei verbum pusillum aut grande usque in mane

37. diluculo autem cum digessisset vinum Nabal indicavit ei uxor sua verba hæc et emortuum est cor ejus intrinsecus et factus est quasi lapis

38. cumque pertransissent decem dies percussit Dominus Nabal et mortuus est

39. quod cum audisset David mortuum Nabal ait benedictus Dominus qui judicavit causam obprobrii mei de manu Nabal et servum suum custodivit a malo et malitiam Nabal reddidit Dominus in caput ejus misit ergo David et locutus est ad Abigail ut sumeret eam sibi in uxorem

40. et venerunt pueri David ad Abigail in Carmelum et locuti sunt ad eam dicentes David misit nos ad te ut accipiat te sibi in uxorem

41. quæ consurgens adoravit prona in terram et ait ecce famula tua sit in ancillam ut lavet pedes servorum domini mei

42. et festinavit et surrexit Abigail et ascendit super asinum et quinque puellæ jerunt cum ea pedisequæ ejus et secuta est nuntios David et facta est illi uxor

43. sed et Ahinœm accepit David de Jezraël et fuit utraque uxor ejus

44. Saul autem dedit Michol filiam suam uxorem David Falti filio Lais qui erat de Gallim





“A sua função é tirar e transportar as pedras, e arrancar os espinhos. Jesus é quem semeia, planta, cultiva e rega. Mas seu trabalho também é obra de Jesus. Sem Ele você nada pode fazer.” São Padre Pio de Pietrelcina