1. hoc verbum quod factum est ad Hieremiam a Domino dicens

2. hæc dicit Dominus Deus Israël dicens scribe tibi omnia verba quæ locutus sum ad te in libro

3. ecce enim dies veniunt dicit Dominus et convertam conversionem populi mei Israël et Juda ait Dominus et convertam eos ad terram quam dedi patribus eorum et possidebunt eam

4. et hæc verba quæ locutus est Dominus ad Israël et ad Judam

5. quoniam hæc dicit Dominus vocem terroris audivimus formido et non est pax

6. interrogate et videte si generat masculus quare ergo vidi omnis viri manum super lumbum suum quasi parientis et conversæ sunt universæ facies in auruginem

7. væ quia magna dies illa nec est similis ejus tempusque tribulationis est Jacob et ex ipso salvabitur

8. et erit in die illa ait Dominus exercituum conteram jugum ejus de collo tuo et vincula illius disrumpam et non dominabuntur ei amplius alieni

9. sed servient Domino Deo suo et David regi suo quem suscitabo eis

10. tu ergo ne timeas serve meus Jacob ait Dominus neque paveas Israël quia ecce ego salvo te de terra longinqua et semen tuum de terra captivitatis eorum et revertetur Jacob et quiescet et cunctis affluet et non erit quem formidet

11. quoniam tecum ego sum ait Dominus ut salvem te faciam enim consummationem in cunctis gentibus in quibus dispersi te te autem non faciam in consummationem sed castigabo te in judicio ut non tibi videaris innoxius

12. quia hæc dicit Dominus insanabilis fractura tua pessima plaga tua

13. non est qui judicet judicium tuum ad alligandum curationum utilitas non est tibi

14. omnes amatores tui obliti sunt tui te non quærent plaga enim inimici percussi te castigatione crudeli propter multitudinem iniquitatis tuæ dura facta sunt peccata tua

15. quid clamas super contritione tua insanabilis est dolor tuus propter multitudinem iniquitatis tuæ et dura peccata tua feci hæc tibi

16. propterea omnes qui comedunt te devorabuntur et universi hostes tui in captivitatem ducentur et qui te vastant vastabuntur cunctosque prædatores tuos dabo in prædam

17. obducam enim cicatricem tibi et a vulneribus tuis sanabo te dicit Dominus quia Ejectam vocaverunt te Sion hæc est quæ non habebat requirentem

18. hæc dicit Dominus ecce ego convertam conversionem tabernaculorum Jacob et tectis ejus miserebor et ædificabitur civitas in excelso suo et templum juxta ordinem suum fundabitur

19. et egredietur de eis laus voxque ludentium et multiplicabo eos et non inminuentur et glorificabo eos et non adtenuabuntur

20. et erunt filii ejus sicut a principio et cœtus ejus coram me permanebit et visitabo adversum omnes qui tribulant eum

21. et erit dux ejus ex eo et princeps de medio ejus producetur et adplicabo eum et accedet ad me quis enim iste est qui adplicet cor suum ut adpropinquet mihi ait Dominus

22. et eritis mihi in populum et ego ero vobis in Deum

23. ecce turbo Domini furor egrediens procella ruens in capite impiorum conquiescet

24. non avertet iram indignationis Dominus donec faciat et conpleat cogitationem cordis sui in novissimo dierum intellegetis ea





“Não abandone sua alma à tentação, diz o Espírito Santo, já que a alegria do coração é a vida da alma e uma fonte inexaurível de santidade.” São Padre Pio de Pietrelcina