1. locutus est Dominus ad Mosen dicens

2. loquere filiis Israël et dices ad eos hæ sunt feriæ Domini quas vocabitis sanctas

3. sex diebus facietis opus dies septimus quia sabbati requies est vocabitur sanctus omne opus non facietis in eo sabbatum Domini est in cunctis habitationibus vestris

4. hæ sunt ergo feriæ Domini sanctæ quas celebrare debetis temporibus suis

5. mense primo quartadecima die mensis ad vesperum phase Domini est

6. et quintadecima die mensis hujus sollemnitas azymorum Domini est septem diebus azyma comedetis

7. dies primus erit vobis celeberrimus sanctusque omne opus servile non facietis in eo

8. sed offeretis sacrificium in igne Domino septem diebus dies autem septimus erit celebrior et sanctior nullumque servile opus fiet in eo

9. locutusque est Dominus ad Mosen dicens

10. loquere filiis Israël et dices ad eos cum ingressi fueritis terram quam ego dabo vobis et messueritis segetem feretis manipulos spicarum primitias messis vestræ ad sacerdotem

11. qui elevabit fasciculum coram Domino ut acceptabile sit pro vobis altero die sabbati et sanctificabit illum

12. atque in eodem die quo manipulus consecratur cædetur agnus inmaculatus anniculus in holocaustum Domini

13. et libamenta offerentur cum eo duæ decimæ similæ conspersæ oleo in incensum Domini odoremque suavissimum liba quoque vini quarta pars hin

14. panem et pulentam et pultes non comedetis ex segete usque ad diem qua offeratis ex ea Deo vestro præceptum est sempiternum in generationibus cunctisque habitaculis vestris

15. numerabitis ergo ab altero die sabbati in quo obtulistis manipulum primitiarum septem ebdomadas plenas

16. usque ad alteram diem expletionis ebdomadæ septimæ id est quinquaginta dies et sic offeretis sacrificium novum Domino

17. ex omnibus habitaculis vestris panes primitiarum duos de duabus decimis similæ fermentatæ quos coquetis in primitias Domini

18. offeretisque cum panibus septem agnos inmaculatos anniculos et vitulum de armento unum et arietes duos et erunt in holocausto cum libamentis suis in odorem suavissimum Domino

19. facietis et hircum pro peccato duosque agnos anniculos hostias pacificorum

20. cumque elevaverit eos sacerdos cum panibus primitiarum coram Domino cedent in usum ejus

21. et vocabitis hunc diem celeberrimum atque sanctissimum omne opus servile non facietis in eo legitimum sempiternum erit in cunctis habitaculis et generationibus vestris

22. postquam autem messueritis segetem terræ vestræ non secabitis eam usque ad solum nec remanentes spicas colligetis sed pauperibus et peregrinis dimittetis eas ego Dominus Deus vester

23. locutusque est Dominus ad Mosen dicens

24. loquere filiis Israël mense septimo prima die mensis erit vobis sabbatum memorabile clangentibus tubis et vocabitur sanctum

25. omne opus servile non facietis in eo et offeretis holocaustum Domino

26. locutusque est Dominus ad Mosen dicens

27. decimo die mensis hujus septimi dies expiationum erit celeberrimus et vocabitur sanctus adfligetisque animas vestras in eo et offeretis holocaustum Domino

28. omne opus non facietis in tempore diei hujus quia dies propitiationis est ut propitietur vobis Dominus Deus vester

29. omnis anima quæ adflicta non fuerit die hoc peribit de populis suis

30. et quæ operis quippiam fecerit delebo eam de populo suo

31. nihil ergo operis facietis in eo legitimum sempiternum erit vobis in cunctis generationibus et habitationibus vestris

32. sabbatum requietionis est adfligetis animas vestras die nono mensis a vespero usque ad vesperum celebrabitis sabbata vestra

33. et locutus est Dominus ad Mosen dicens

34. loquere filiis Israël a quintodecimo die mensis hujus septimi erunt feriæ tabernaculorum septem diebus Domino

35. dies primus vocabitur celeberrimus atque sanctissimus omne opus servile non facietis

36. et septem diebus offeretis holocausta Domino dies quoque octavus erit celeberrimus atque sanctissimus et offeretis holocaustum Domino est enim cœtus atque collectæ omne opus servile non facietis in eo

37. hæ sunt feriæ Domini quas vocabitis celeberrimas et sanctissimas offeretisque in eis oblationes Domino holocausta et libamenta juxta ritum uniuscujusque diei

38. exceptis sabbatis Domini donisque vestris et quæ offertis ex voto vel quæ sponte tribuitis Domino

39. a quintodecimo ergo die mensis septimi quando congregaveritis omnes fructus terræ vestræ celebrabitis ferias Domini septem diebus die primo et die octavo erit sabbatum id est requies

40. sumetisque vobis die primo fructus arboris pulcherrimæ spatulasque palmarum et ramos ligni densarum frondium et salices de torrente et lætabimini coram Domino Deo vestro

41. celebrabitisque sollemnitatem ejus septem diebus per annum legitimum sempiternum erit in generationibus vestris mense septimo festa celebrabitis

42. et habitabitis in umbraculis septem diebus omnis qui de genere est Israël manebit in tabernaculis

43. ut discant posteri vestri quod in tabernaculis habitare fecerim filios Israël cum educerem eos de terra Ægypti ego Dominus Deus vester

44. locutusque est Moses super sollemnitatibus Domini ad filios Israël





“A natureza humana também quer a sua parte. Até Maria, Mãe de Jesus, que sabia que por meio de Sua morte a humanidade seria redimida, chorou e sofreu – e como sofreu!” São Padre Pio de Pietrelcina