pronađen 9 Rezultati za: Aerarium

  • E quibus omnem pecuniam congregavit pro venditione frumenti et intulit eam in aerarium regis. (Liber Genesis 47, 14)

  • Urbem autem et omnia, quae erant in ea, succenderunt, absque argento et auro et vasis aeneis ac ferro, quae in aerarium domus Domini consecrarunt. (Liber Iosue 6, 24)

  • filium mulieris viduae de tribu Nephthali, patre Tyrio, artificem aerarium et plenum sapientia et intellegentia et doctrina ad faciendum omne opus ex aere. Qui, cum venisset ad regem Salomonem, fecit omne opus eius. (Liber I Regum 7, 14)

  • Se cundum vires suas dederunt in aerarium operis auri solidos sexaginta milia et mille, argenti minas quinque milia et vestes sacerdotales centum. (Liber Esdrae 2, 69)

  • Et aperuit aerarium suum et dedit stipendia exercitui in annum et mandavit illis, ut essent parati ad omnia. (Liber I Maccabaeorum 3, 28)

  • et nuntiavit pecuniis inenarrabilibus plenum esse aerarium Hierosolymis, ita ut multitudo vectigalium innumerabilis esset et ea non pertinere ad rationem sacrificiorum; esse autem possibile sub potestate regis haec cadere. (Liber II Maccabaeorum 3, 6)

  • Eodem loco, ipso cum satellitibus circa aerarium praesente, spirituum et omnis potestatis Dominus magnam fecit ostensionem, ita ut omnes, qui ausi fuerant convenire, perterriti virtute Dei in dissolutionem et formidinem converterentur. (Liber II Maccabaeorum 3, 24)

  • et eum, qui cum multis cursoribus et satellitibus praedictum ingressus erat aerarium, portabant carentem auxilio ex armis constitutum, manifeste Dei virtutem cognoscentem. (Liber II Maccabaeorum 3, 28)

  • Quam ob causam multos quidem vulneraverunt, quosdam autem et prostraverunt, omnes vero in fugam compulerunt; ipsum vero sacrilegum secus aerarium interfecerunt. (Liber II Maccabaeorum 4, 42)


“Jesus está com você, e o Cireneu não deixa de ajudar-te a subir o Calvário.” São Padre Pio de Pietrelcina