pronađen 16 Rezultati za: Amri

  • Cumque audisset rebellasse Zamri et occidisse regem, fecit sibi regem omnis Israel Amri, qui erat princeps militiae super Israel in die illa in castris. (Liber I Regum 16, 16)

  • Ascendit ergo Amri et omnis Israel cum eo de Gebbethon, et obsidebant Thersa; (Liber I Regum 16, 17)

  • Tunc divisus est populus Israel in duas partes: media pars populi sequebatur Thebni filium Gineth, ut constitueret eum regem, et media pars Amri. (Liber I Regum 16, 21)

  • Praevaluit autem populus, qui erat cum Amri, populo, qui sequebatur Thebni filium Gineth; mortuusque est Thebni, et regnavit Amri. (Liber I Regum 16, 22)

  • Anno tricesimo primo Asa regis Iudae regnavit Amri super Israel duodecim annis; in Thersa regnavit sex annis. (Liber I Regum 16, 23)

  • Fecit autem Amri malum in conspectu Domini et operatus est nequiter super omnes, qui fuerunt ante eum; (Liber I Regum 16, 25)

  • Reliqua autem gestorum Amri et proelia eius, quae fortiter gessit, nonne haec scripta sunt in libro annalium regum Israel? (Liber I Regum 16, 27)

  • Et dormivit Amri cum patribus suis et sepultus est in Samaria; regnavitque Achab filius eius pro eo. (Liber I Regum 16, 28)

  • Achab vero filius Amri regnavit super Israel anno tricesimo octavo Asa regis Iudae; et regnavit Achab filius Amri super Israel in Samaria viginti et duobus annis. (Liber I Regum 16, 29)

  • Et fecit Achab filius Amri malum in conspectu Domini super omnes, qui fuerunt ante eum. (Liber I Regum 16, 30)

  • Viginti duorum annorum erat Ochozias, cum regnare coepisset, et uno anno regnavit in Ierusalem. Nomen matris eius Athalia filia Amri regis Israel. (Liber II Regum 8, 26)

  • Porro filii Bochor: Zamira et Ioas et Eliezer et Elioenai et Amri et Ierimoth et Abia et Anathoth et Almath; omnes hi filii Bochor. (Liber I Paralipomenon 7, 8)


“Que Maria sempre enfeite sua alma com as flores e o perfume de novas virtudes e coloque a mão materna sobre sua cabeça. Fique sempre e cada vez mais perto de nossa Mãe celeste, pois ela é o mar que deve ser atravessado para se atingir as praias do esplendor eterno no reino do amanhecer.” São Padre Pio de Pietrelcina