pronađen 18 Rezultati za: Baalim

  • Feceruntque filii Israel malum in conspectu Domini et servierunt Baalim (Liber Iudicum 2, 11)

  • Feceruntque filii Israel malum in conspectu Domini et obliti sunt Domini Dei sui servientes Baalim et Astharoth. (Liber Iudicum 3, 7)

  • Postquam autem mortuus est Gedeon, aversi sunt filii Israel et fornicati cum Baalim posuerunt sibi Baalberith in deum. (Liber Iudicum 8, 33)

  • Filii autem Israel peccatis veteribus iungentes nova fecerunt malum in conspectu Domini et servierunt Baalim et Astharoth et diis Syriae ac Sidonis et Moab et filiorum Ammon et Philisthim; dimiseruntque Dominum et non colebant eum. (Liber Iudicum 10, 6)

  • Et clamantes filii Israel ad Dominum dixerunt: “Peccavimus tibi, quia dereliquimus Deum nostrum et servivimus Baalim”. (Liber Iudicum 10, 10)

  • Abstulerunt ergo filii Israel Baalim et Astharoth et servierunt Domino soli. (Liber I Samuelis 7, 4)

  • Postea autem clamaverunt ad Dominum et dixerunt: “Peccavimus, quia dereliquimus Dominum et servivimus Baalim et Astharoth; nunc ergo erue nos de manu inimicorum nostrorum, et serviemus tibi”. (Liber I Samuelis 12, 10)

  • Et ille ait: “Non turbavi Israel, sed tu et domus patris tui, qui dereliquistis mandata Domini, et secutus es Baalim. (Liber I Regum 18, 18)

  • Et fuit Dominus cum Iosaphat, quia ambulavit in viis patris sui primis et non speravit in Baalim (Liber II Paralipomenon 17, 3)

  • Athalia enim impiissima et filii eius dissipaverunt domum Dei et de universis, quae sanctificata fuerant templo Domini, dedicaverunt Baalim”. (Liber II Paralipomenon 24, 7)

  • sed ambulavit in viis regum Israel. Insuper et simulacra fudit Baalim. (Liber II Paralipomenon 28, 2)

  • Et conversus instauravit excelsa, quae demolitus fuerat Ezechias pater eius, construxitque aras Baalim et fecit palos et adoravit omnem militiam caeli et coluit eam. (Liber II Paralipomenon 33, 3)


“Devo fazer somente a vontade de Deus e, se lhe agrado, o restante não conta.” São Padre Pio de Pietrelcina