pronađen 8 Rezultati za: Bochri

  • Accidit quoque, ut ibi esset vir Belial nomine Seba filius Bochri Beniaminita; et cecinit bucina et ait: “Non est nobis pars in David, neque hereditas in filio Isai! Vir Israel, in tabernacula tua!”. (Liber II Samuelis 20, 1)

  • Et separatus est omnis vir Israel a David secutusque est Seba filium Bochri; viri autem Iudae adhaeserunt regi suo a Iordane usque Ierusalem. (Liber II Samuelis 20, 2)

  • Ait autem David ad Abisai: “Nunc magis afflicturus est nos Seba filius Bochri quam Absalom; tolle igitur servos domini tui et persequere eum, ne inveniat civitates munitas et effugiat nos”. (Liber II Samuelis 20, 6)

  • Egressi sunt ergo cum eo viri Ioab, Cherethi quoque et Phelethi et omnes fortissimi; exierunt de Ierusalem ad persequendum Seba filium Bochri. (Liber II Samuelis 20, 7)

  • Porro Amasa non observavit gladium in manu Ioab, qui percussit eum in inguine et effudit intestina eius in terram, nec secundum vulnus apposuit; et mortuus est. Ioab autem et Abisai frater eius persecuti sunt Seba filium Bochri. (Liber II Samuelis 20, 10)

  • Amoto igitur illo de via, transibat omnis vir sequens Ioab ad persequendum Seba filium Bochri. (Liber II Samuelis 20, 13)

  • Non se sic habet res, sed homo de monte Ephraim, Seba filius Bochri cognomine, levavit manum suam contra regem David; tradite illum solum, et recedam a civitate”. Et ait mulier ad Ioab: “Ecce, caput eius mittetur ad te per murum”. (Liber II Samuelis 20, 21)

  • Ingressa est ergo ad omnem populum et locuta est eis sapienter. Qui abscissum caput Seba filii Bochri proiecerunt ad Ioab. Et ille cecinit tuba, et recesserunt ab urbe unusquisque in tabernacula sua. Ioab autem reversus est Ierusalem ad regem. (Liber II Samuelis 20, 22)


“Um filho espiritual perguntou a Padre Pio: Como posso recuperar o tempo perdido? Padre Pio respondeu-lhe “Multiplique suas boas obras!” São Padre Pio de Pietrelcina