pronađen 57 Rezultati za: Cherubim

  • Eiecitque hominem et collocavit ad orientem paradisi Eden cherubim et flammeum gladium atque versatilem ad custodiendam viam ligni vitae. (Liber Genesis 3, 24)

  • Duos quoque cherubim aureos et productiles facies ex utraque parte propitiatorii, (Liber Exodus 25, 18)

  • cherub unus sit in latere uno et alter in altero; ex propitiatorio facies cherubim in utraque parte eius. (Liber Exodus 25, 19)

  • Et conveniam te ibi et loquar ad te supra propitiatorium de medio duorum cherubim, qui erunt super arcam testimonii, cuncta, quae mandabo per te filiis Israel. (Liber Exodus 25, 22)

  • Habitaculum vero ita facies: decem cortinas de bysso re torta et hyacintho ac purpura coccoque cum cherubim opere polymito facies. (Liber Exodus 26, 1)

  • Facies et velum de hyacintho et purpura coccoque et bysso retorta, opere polymito, cum cherubim intextis. (Liber Exodus 26, 31)

  • Feceruntque omnes corde sapientes inter artifices habitaculi cortinas decem de bysso retorta et hyacintho et purpura coccoque, cum cherubim intextis arte polymita; (Liber Exodus 36, 8)

  • Fecit et velum de hyacintho et purpura coccoque ac bysso retorta, opere polymitario, cum cherubim intextis; (Liber Exodus 36, 35)

  • Duos etiam cherubim ex auro ductili fecit ex utraque parte propitiatorii: (Liber Exodus 37, 7)

  • cherub unum ex summitate unius partis et cherub alterum ex summitate partis alterius; duos cherubim ex singulis summitatibus propitiatorii (Liber Exodus 37, 8)

  • Cumque ingrederetur Moyses tabernaculum testimonii, ut consuleret oraculum, audiebat vocem loquentis ad se de propitiatorio, quod erat super arcam testimonii inter duos cherubim, unde et loquebatur ei. (Liber Numeri 7, 89)

  • Misit ergo populus in Silo, et tulerunt inde arcam foederis Domini exercituum sedentis super cherubim; erantque duo filii Heli cum arca foederis Dei, Ophni et Phinees. (Liber I Samuelis 4, 4)


“Não há nada mais inaceitável do que uma mulher caprichosa, frívola e arrogante, especialmente se é casada. Uma esposa cristã deve ser uma mulher de profunda piedade em relação a Deus, um anjo de paz na família, digna e agradável em relação ao próximo.” São Padre Pio de Pietrelcina