pronađen 13 Rezultati za: Dilexisti

  • Dilexisti iustitiam et odisti iniquitatem, propterea unxit te Deus, Deus tuus, oleo laetitiae prae consortibus tuis. (Liber Psalmorum 45, 8)

  • Ecce enim veritatem in corde dilexisti et in occulto sapientiam manifestasti mihi. (Liber Psalmorum 51, 8)

  • Dilexisti malitiam super benignitatem, mendacium magis quam loqui aequitatem. (Liber Psalmorum 52, 5)

  • Dilexisti omnia verba perditionis, lingua dolosa. (Liber Psalmorum 52, 6)

  • ut discerent filii tui, quos dilexisti, Domine, quoniam non nativitates fructuum pascunt homines, sed sermo tuus credentes in te conservat. (Liber Sapientiae 16, 26)

  • Et post ostium et postem posuisti memoriale tuum; nam longe a me discooperuisti et ascendisti, dilatasti cubile tuum, et pepigisti cum eis foedus; dilexisti stratum eorum, manum respexisti. (Liber Isaiae 57, 8)

  • ideo ecce ego congregabo omnes amatores tuos, quibus iucunda fuisti, et omnes, quos dilexisti, cum universis, quos oderas; et congregabo eos super te undique et nudabo ignominiam tuam coram eis, et videbunt omnem turpitudinem tuam. (Prophetia Ezechielis 16, 37)

  • Noli laetari, Israel; noli exsultare sicut populi, quia fornicatus es a Deo tuo, dilexisti mercedem super omnes areas tritici. (Prophetia Osee 9, 1)

  • “Dilexi vos, dicit Dominus, et dixistis: “In quo dilexisti nos?”. Nonne frater erat Esau Iacob?, dicit Dominus; et dilexi Iacob, (Prophetia Malachiae 1, 2)

  • ego in eis, et tu in me, ut sint consummati in unum; ut cognoscat mundus, quia tu me misisti et dilexisti eos, sicut me dilexisti. (Evangelium secundum Ioannem 17, 23)

  • Pater, quod dedisti mihi, volo, ut ubi ego sum, et illi sint mecum, ut videant claritatem meam, quam dedisti mihi, quia dilexisti me ante constitutionem mundi. (Evangelium secundum Ioannem 17, 24)

  • et notum feci eis nomen tuum et notum faciam, ut dilectio, qua dilexisti me, in ipsis sit, et ego in ipsis”. (Evangelium secundum Ioannem 17, 26)


“Enquanto estivermos vivos sempre seremos tentados. A vida é uma contínua luta. Se às vezes há uma trégua é para respirarmos um pouco.” São Padre Pio de Pietrelcina