pronađen 469 Rezultati za: Filiorum

  • Cumque loqueretur Aaron ad omnem coetum filiorum Israel, respexerunt ad solitudinem, et ecce gloria Domini apparuit in nube. (Liber Exodus 16, 10)

  • “Audivi murmurationes filiorum Israel. Loquere ad eos: Vespere comedetis carnes et mane saturabimini panibus scietisque quod ego sum Dominus Deus vester”. (Liber Exodus 16, 12)

  • Igitur profecta omnis congregatio filiorum Israel de deserto Sin per mansiones suas iuxta sermonem Domini, castrametati sunt in Raphidim, ubi non erat aqua ad bibendum populo. (Liber Exodus 17, 1)

  • Et vocavit nomen loci illius Massa et Meriba, propter iurgium filiorum Israel et quia tentaverunt Dominum dicentes: “Estne Dominus in nobis an non?”. (Liber Exodus 17, 7)

  • Abundantiam areae tuae et torcularis tui non tardabis reddere. Primogenitum filiorum tuorum dabis mihi. (Liber Exodus 22, 28)

  • Nec in electos filiorum Israel misit manum suam; videruntque Deum et comederunt ac biberunt. (Liber Exodus 24, 11)

  • Erat autem species gloriae Domini quasi ignis ardens super verticem montis in conspectu filiorum Israel. (Liber Exodus 24, 17)

  • Applica quoque ad te Aaron fratrem tuum cum filiis suis de medio filiorum Israel, ut sacerdotio fungantur mihi: Aaron, Nadab et Abiu, Eleazar et Ithamar. (Liber Exodus 28, 1)

  • Sumesque duos lapides onychinos et sculpes in eis nomina filiorum Israel: (Liber Exodus 28, 9)

  • Opere sculptoris et caelatura gemmarii sculpes eos nominibus filiorum Israel, inclusos textura aurea; (Liber Exodus 28, 11)

  • et pones duos lapides super fascias umerales ephod, lapides memorialis filiorum Israel. Portabitque Aaron nomina eorum coram Domino super utrumque umerum ob recordationem. (Liber Exodus 28, 12)

  • Habebuntque nomina filiorum Israel: duodecim nominibus caelabuntur, singuli lapides nominibus singulorum per duodecim tribus. (Liber Exodus 28, 21)


“Que Nossa Mãe do Céu tenha piedade de nós e com um olhar maternal levante-nos, purifique-nos e eleve-nos a Deus.” São Padre Pio de Pietrelcina