pronađen 32 Rezultati za: Geth

  • Non reliquit ullum de stirpe Enacim in terra filiorum Israel, absque civitatibus Gaza et Geth et Azoto, in quibus solis relicti sunt. (Liber Iosue 11, 22)

  • Et mittentes congregaverunt omnes principes Philisthinorum ad se et dixerunt: “Quid faciemus de arca Dei Israel?”. Responderuntque: “In Geth circumducatur arca Dei Israel”. Et circumduxerunt arcam Dei Israel. (Liber I Samuelis 5, 8)

  • Hi sunt autem tumores aurei, quos reddiderunt Philisthim pro delicto Domino: Azotus unum, Gaza unum, Ascalon unum, Geth unum, Accaron unum; (Liber I Samuelis 6, 17)

  • Et redditae sunt urbes, quas tulerant Philisthim ab Israel, Israeli ab Accaron usque Geth; et terminos earum liberavit Israel de manu Philisthinorum. Eratque pax inter Israel et Amorraeum. (Liber I Samuelis 7, 14)

  • Et egressus est vir propugnator de castris Philisthinorum nomine Goliath de Geth altitudinis sex cubitorum et palmi. (Liber I Samuelis 17, 4)

  • Cumque adhuc ille loqueretur eis, apparuit vir ille propugnator ascendens, Goliath nomine, Philisthaeus de Geth, ex castris Philisthinorum; et loquente eo haec eadem verba, audivit David. (Liber I Samuelis 17, 23)

  • Et consurgentes viri Israel et Iudae vociferati sunt et persecuti Philisthaeos usque dum venirent ad Geth et usque ad portas Accaron. Cecideruntque vulnerati de Philisthim in via a Saarim usque ad Geth et usque ad Accaron. (Liber I Samuelis 17, 52)

  • Surrexit itaque David et fugit in die illa a facie Saul et venit ad Achis regem Geth. (Liber I Samuelis 21, 11)

  • Posuit autem David sermones istos in corde suo et extimuit valde a facie Achis regis Geth. (Liber I Samuelis 21, 13)

  • Et surrexit David et abiit ipse et sescenti viri cum eo ad Achis filium Maoch regem Geth. (Liber I Samuelis 27, 2)

  • Et habitavit David cum Achis in Geth ipse et viri eius unusquisque cum domo sua; David et duae uxores eius, Achinoam Iezrahelites et Abigail uxor Nabal de Carmel. (Liber I Samuelis 27, 3)

  • Et nuntiatum est Saul quod fugisset David in Geth, et non addidit ultra ut quaereret eum. (Liber I Samuelis 27, 4)


“A caridade é o metro com o qual o Senhor nos julgará.” São Padre Pio de Pietrelcina