pronađen 117 Rezultati za: Gratia

  • Nam gloria nostra haec est, testimonium conscientiae nostrae, quod in simplicitate et sinceritate Dei et non in sapientia carnali, sed in gratia Dei conversati sumus in mundo, abundantius autem ad vos. (Epistula II ad Corinthios 1, 12)

  • Omnia enim propter vos, ut gratia abundans per multos gratiarum actionem abundare faciat in gloriam Dei. (Epistula II ad Corinthios 4, 15)

  • Sed sicut in omnibus abundatis, fide et sermone et scientia et omni sollicitudine et caritate ex nobis in vobis, ut et in hac gratia abundetis. (Epistula II ad Corinthios 8, 7)

  • — non solum autem, sed et ordinatus ab ecclesiis comes noster cum hac gratia, quae ministratur a nobis ad Domini gloriam et destinatam voluntatem nostram — (Epistula II ad Corinthios 8, 19)

  • et dixit mihi: “Sufficit tibi gratia mea, nam virtus in infirmitate perficitur”. Libentissime igitur potius gloriabor in infirmitatibus meis, ut inhabitet in me virtus Christi. (Epistula II ad Corinthios 12, 9)

  • Gratia Domini Iesu Christi et caritas Dei et communicatio Sancti Spiritus cum omnibus vobis. (Epistula II ad Corinthios 13, 13)

  • gratia vobis et pax a Deo Patre nostro et Domino Iesu Christo, (Epistula ad Galatas 1, 3)

  • Miror quod tam cito transferimini ab eo, qui vos vocavit in gratia Christi, in aliud evangelium; (Epistula ad Galatas 1, 6)

  • Evacuati estis a Christo, qui in lege iustificamini, a gratia excidistis. (Epistula ad Galatas 5, 4)

  • Gratia Domini nostri Iesu Christi cum spiritu vestro, fratres. Amen. (Epistula ad Galatas 6, 18)

  • gratia vobis et pax a Deo Patre nostro et Domino Iesu Christo. (Epistula ad Ephesios 1, 2)

  • et cum essemus mortui peccatis, convivificavit nos Christo — gratia estis salvati — (Epistula ad Ephesios 2, 5)


“Jesus está com você, e o Cireneu não deixa de ajudar-te a subir o Calvário.” São Padre Pio de Pietrelcina