pronađen 133 Rezultati za: Ingressus

  • Et ingressus est Noe et filii eius, uxor eius et uxores filiorum eius cum eo in arcam propter aquas diluvii. (Liber Genesis 7, 7)

  • In articulo diei illius ingressus est Noe et Sem et Cham et Iapheth filii eius, uxor illius et tres uxores filiorum eius cum eis in arcam. (Liber Genesis 7, 13)

  • Cum itaque ingressus esset Abram Aegyptum, viderunt Aegyptii mulierem quod esset pulchra nimis, (Liber Genesis 12, 14)

  • Qui ingressus est ad eam. At illa concepisse se videns despexit dominam suam. (Liber Genesis 16, 4)

  • At illi dixerunt: “Recede illuc”. Et rursus: “Unus ingressus est, inquiunt, ut advena et vult iudicare? Te ergo ipsum magis quam hos affligemus”. Vimque faciebant Lot vehementissime, iamque prope erat, ut effringerent fores. (Liber Genesis 19, 9)

  • Sol egressus est super terram, et Lot ingressus est Segor. (Liber Genesis 19, 23)

  • Qui ingressus ad patrem suum dixit: “Pater mi”. At ille respondit: “Audio. Quis es tu, fili mi?”. (Liber Genesis 27, 18)

  • Et ingressus etiam ad Rachel amavit eam plus quam Liam serviens apud eum septem annis aliis. (Liber Genesis 29, 30)

  • Ingressus itaque Laban tabernacula Iacob et Liae et utriusque famulae, non invenit. Egressus de tentorio Liae, intravit tentorium Rachelis. (Liber Genesis 31, 33)

  • Viditque ibi filiam hominis Chananaei vocabulo Sue et, accepta uxore, ingressus est ad eam. (Liber Genesis 38, 2)

  • vocavit homines domus suae et ait ad eos: “En introduxit virum Hebraeum, ut illuderet nobis; ingressus est ad me, ut coiret mecum. Cumque ego succlamassem, (Liber Genesis 39, 14)

  • et secundum verba haec locuta est: “Ingressus est ad me servus Hebraeus, quem adduxisti, ut illuderet mihi; (Liber Genesis 39, 17)


“Seria mais fácil a Terra existir sem o sol do que sem a santa Missa!” São Padre Pio de Pietrelcina