pronađen 122 Rezultati za: Ionathan

  • Dixit autem David ad Ionathan: “Ecce neomenia est crastino, et ego ex more sedere soleo iuxta regem ad vescendum; dimitte ergo me, ut abscondar in agro usque ad vesperam diei tertiae. (Liber I Samuelis 20, 5)

  • Et ait Ionathan: “Absit hoc a te; neque enim fieri potest ut, si certo cognovero malum decretum esse a patre meo contra te, non annuntiem tibi”. (Liber I Samuelis 20, 9)

  • Responditque David ad Ionathan: “Quis nuntiabit mihi, si quid forte responderit tibi pater tuus dure?”. (Liber I Samuelis 20, 10)

  • Et ait Ionathan ad David: “Veni, egrediamur foras in agrum”. Cumque exissent ambo in agrum, (Liber I Samuelis 20, 11)

  • ait Ionathan ad David: “Vivit Dominus, Deus Israel, investigabo sententiam patris mei hoc fere tempore cras vel perendie; et si aliquid boni fuerit super David, et non statim miserim ad te et notum tibi fecerim, (Liber I Samuelis 20, 12)

  • haec faciat Dominus in Ionathan et haec augeat! Si autem perseveraverit patris mei malitia adversum te, hoc quoque notum faciam tibi et dimittam te, ut vadas in pace. Et sit Dominus tecum, sicut fuit cum patre meo. (Liber I Samuelis 20, 13)

  • Pepigit ergo foedus Ionathan cum domo David dicens: “Requirat Dominus de manu inimicorum David!”. (Liber I Samuelis 20, 16)

  • Et addidit Ionathan ut faceret David iurare per dilectionem suam erga illum; sicut animam enim suam, ita diligebat eum. (Liber I Samuelis 20, 17)

  • Dixitque ad eum Ionathan: “Cras neomenia est, et requireris; (Liber I Samuelis 20, 18)

  • Cumque sedisset rex super cathedram suam secundum consuetudinem, quae erat iuxta parietem, sedit Ionathan ex adverso, et sedit Abner ex latere Saul; vacuusque apparuit locus David. (Liber I Samuelis 20, 25)

  • Cumque illuxisset dies secunda post neomeniam, rursum vacuus apparuit locus David; dixitque Saul ad Ionathan filium suum: “Cur non venit filius Isai nec heri nec hodie ad vescendum?”. (Liber I Samuelis 20, 27)

  • Et respondit Ionathan Sauli: “Rogavit me obnixe, ut iret in Bethlehem, (Liber I Samuelis 20, 28)


“Nunca se canse de rezar e de ensinar a rezar.” São Padre Pio de Pietrelcina