pronađen 20 Rezultati za: Laetitiae

  • Porro cum reverterentur, cum rediret David, percusso Philisthaeo, egressae sunt mulieres de universis urbibus Israel cantantes chorosque ducentes in occursum Saul regis in tympanis et in canticis laetitiae et in sistris. (Liber I Samuelis 18, 6)

  • Dixitque David principibus Levitarum, ut constituerent de fratribus suis cantores in organis musicorum, nablis videlicet et lyris et cymbalis, ut resonaret fortiter sonitus laetitiae. (Liber I Paralipomenon 15, 16)

  • Benedicite Dominum, omnes electi; et omnes, laudate maiestatem illius. Agite dies laetitiae et confitemini illi. (Liber Thobis 13, 8)

  • et ostia Ierusalem cantica laetitiae dicent, et omnes vici eius loquentur: “Alleluia. Benedictus Deus Israel, et benedicti, qui benedicent nomen sanctum, in aeternum et adhuc!””. (Liber Thobis 13, 18)

  • Dies autem tertius decimus mensis Adar, dies apud omnes interfectionis fuit, et quarta decima die requieverunt. Quem constituerunt esse diem epularum et laetitiae. (Liber Esther 9, 17)

  • At hi, qui in urbe Susan congregati sunt, tertio decimo et quarto decimo die eiusdem mensis in caede versati sunt, quinto decimo autem die requieverunt; et idcirco eundem diem constituerunt sollemnem epularum atque laetitiae. (Liber Esther 9, 18)

  • secundum dies, in quibus requieverunt Iudaei ab inimicis suis, et mensem, qui de luctu atque tristitia in hilaritatem gaudiumque ipsis conversus est, essentque istae dies epularum atque laetitiae, et mitterent sibi invicem ciborum partes et pauperibus munuscula largirentur. (Liber Esther 9, 22)

  • Notas mihi facies vias vitae, plenitudinem laetitiae cum vultu tuo, delectationes in dextera tua usque in finem. (Liber Psalmorum 16, 11)

  • Et introibo ad altare Dei, ad Deum laetitiae exsultationis meae. Confitebor tibi in cithara, Deus, Deus meus. (Liber Psalmorum 43, 4)

  • Dilexisti iustitiam et odisti iniquitatem, propterea unxit te Deus, Deus tuus, oleo laetitiae prae consortibus tuis. (Liber Psalmorum 45, 8)

  • adhaereat lingua mea faucibus meis, si non meminero tui, si non praeposuero Ierusalem in capite laetitiae meae. (Liber Psalmorum 137, 6)

  • Cor sapientium in domo luctus, et cor stultorum in domo laetitiae. (Liber Ecclesiastes 7, 4)


“Seja modesto no olhar.” São Padre Pio de Pietrelcina