pronađen 21 Rezultati za: Misisti

  • Reversusque est Moyses ad Dominum et ait: “Domine, cur afflixisti populum istum? Quare misisti me? (Liber Exodus 5, 22)

  • Et in multitudine gloriae tuae deposuisti adversarios tuos; misisti iram tuam, quae devoravit eos sicut stipulam. (Liber Exodus 15, 7)

  • et narraverunt dicentes: “Venimus in terram, ad quam misisti nos, quae re vera fluit lacte et melle, ut ex his fructibus cognosci potest. (Liber Numeri 13, 27)

  • Respondit Balaam ad Balac: “Nonne iam nuntiis tuis, quos misisti ad me, dixi: (Liber Numeri 24, 12)

  • Oravit itaque Manue Dominum et ait: “Obsecro, Domine, ut vir Dei, quem misisti, veniat iterum et doceat nos, quid debeamus facere de puero, qui nasciturus est”. (Liber Iudicum 13, 8)

  • Ne ponat, oro, dominus meus cor suum super virum istum iniquum Nabal, quia secundum nomen suum stultus est, et est stultitia cum eo; ego autem ancilla tua non vidi pueros domini mei, quos misisti. (Liber I Samuelis 25, 25)

  • Respondit itaque nuntiis Benadad: “Dicite domino meo regi: Omnia, propter quae misisti ad me servum tuum initio, faciam; hanc autem rem facere non possum”. Reversique nuntii rettulerunt ei. (Liber I Regum 20, 9)

  • et locutus est ei: “Haec dicit Dominus: Quia misisti nuntios ad consulendum Beelzebub deum Accaron, quasi non esset Deus in Israel, a quo posses interrogare sermonem, ideo de lectulo, super quem ascendisti, non descendes, sed morte morieris”. (Liber II Regum 1, 16)

  • Misit quoque ad Hiram regem Tyri dicens: “Sicut egisti cum David patre meo et misisti ei ligna cedrina, ut aedificaret sibi domum ad habitandum in ea, (Liber II Paralipomenon 2, 2)

  • Tibi serviat omnis creatura tua, quoniam dixisti, et facta sunt, misisti spiritum tuum, et aedificata sunt, et non est qui resistat voci tuae. (Liber Iudith 16, 14)

  • Dixit autem invocans hoc modo: “Tu, Domine, qui misisti angelum tuum sub Ezechia rege Iudaeae, et interfecit de castris Sennacherib ad centum octoginta quinque milia, (Liber II Maccabaeorum 15, 22)

  • Sed et his tamquam hominibus pepercisti et misisti antecessores exercitus tui vespas, ut illos paulatim exterminarent. (Liber Sapientiae 12, 8)


“A divina bondade não só não rejeita as almas arrependidas, como também vai em busca das almas teimosas”. São Padre Pio de Pietrelcina