pronađen 149 Rezultati za: Nimis

  • Dum ergo oraret Esdras et imploraret flens et prostratus ante templum Dei, collectus est ad eum de Israel coetus grandis nimis virorum et mulierum et puerorum; et flevit populus fletu multo. (Liber Esdrae 10, 1)

  • Factum est autem, cum audisset Sanaballat quod aedificaremus murum, iratus est et indignatus est nimis et subsannavit Iudaeos (Liber Nehemiae 3, 33)

  • Factum est autem cum audisset Sanaballat et Thobias et Arabes et Ammanitae et Azotii quod prosperaretur restauratio muri Ierusalem et quod coepissent interrupta concludi, irati sunt nimis; (Liber Nehemiae 4, 1)

  • Et iratus sum nimis, cum audissem clamorem eorum secundum verba haec. (Liber Nehemiae 5, 6)

  • Civitas autem erat lata nimis et grandis, et populus parvus in medio eius, et non erant domus aedificatae. (Liber Nehemiae 7, 4)

  • Fecit ergo universa ecclesia eorum, qui redierant de captivitate, tabernacula et habitaverunt in tabernaculis. Non enim fecerant a diebus Iosue filii Nun taliter filii Israel usque ad diem illum; et fuit laetitia magna nimis. (Liber Nehemiae 8, 17)

  • et fratres eorum potentes nimis, centum viginti octo; et praepositus eorum Zabdiel vir nobilis. (Liber Nehemiae 11, 14)

  • Et accepit soleas in pedes suos et imposuit periscelides et dextralia et anulos et inaures et omnem ornatum suum et composuit se nimis in seductionem oculorum virorum, quicumque viderent eam. (Liber Iudith 10, 4)

  • Et fuit possessio eius septem milia ovium et tria milia camelorum, quingenta quoque iuga boum et quingentae asinae ac familia multa nimis; eratque vir ille magnus inter omnes Orientales. (Liber Iob 1, 3)

  • in tantum ut, si priora tua fuerint parva, et novissima tua multiplicentur nimis. (Liber Iob 8, 7)

  • Hae sunt omnes cogitationes eius; prosperantur viae illius in omni tempore. Excelsa nimis iudicia tua a facie eius; omnes inimicos suos aspernatur. (Liber Psalmorum 10, 5)

  • Quoniam iniquitates meae supergressae sunt caput meum et sicut onus grave gravant me nimis. - (Liber Psalmorum 38, 5)


“Invoquemos sempre o auxílio de Nossa Senhora.” São Padre Pio de Pietrelcina