pronađen 13 Rezultati za: Odor

  • Accessit et osculatus est eum. Statimque, ut sensit vestimentorum illius fragrantiam, benedicens illi ait: “Ecce odor filii mei sicut odor agri pleni, cui benedixit Dominus. (Liber Genesis 27, 27)

  • Et adolebis totum arietem super altare: holocaustum est Domino, odor suavissimus, incensum est Domino. (Liber Exodus 29, 18)

  • Et, cum intraveris in cubiculum, tolle de iecore piscis et cor et impone super cinerem incensi. Et odor manabit, et odorabitur illud daemonium et fugiet et non apparebit circa illam omnino in perpetuo. (Liber Thobis 6, 17)

  • Et odor piscis prohibuit et refugit daemonium in superiores partes Aegypti. Et abiens Raphael colligavit eum ibi et reversus est continuo. (Liber Thobis 8, 3)

  • Quam pulchri sunt amores tui, soror, mea sponsa; meliores sunt amores tui vino, et odor unguentorum tuorum super omnia aromata. (Canticum Canticorum 4, 10)

  • Favus distillans labia tua, sponsa; mel et lac sub lingua tua, et odor vestimentorum tuorum sicut odor Libani. (Canticum Canticorum 4, 11)

  • Dixi: “Ascendam in palmam et apprehendam fructus eius”. Et erunt ubera tua sicut botri vineae, et odor oris tui sicut malorum. (Canticum Canticorum 7, 9)

  • Oblatio iusti impinguat altare, et odor suavitatis illius est in conspectu Altissimi; (Liber Ecclesiasticus 35, 8)

  • Securus fuit Moab ab adulescentia sua et requievit in faecibus suis nec transfusus est de vase in vas et in transmigrationem non abiit; idcirco permansit gustus eius in eo, et odor eius non est immutatus. (Liber Ieremiae 48, 11)

  • (27) Et congregati satrapae, magistratus et iudices et potentes regis contemplabantur viros illos, quoniam nihil potestatis habuisset ignis in corporibus eorum, et capillus capitis eorum non esset adustus, et sarabara eorum non fuissent immutata, et odor ignis non transisset per eos. (Prophetia Danielis 3, 94)

  • Expandentur rami eius; et erit quasi oliva gloria eius, et odor eius ut Libani. (Prophetia Osee 14, 7)

  • Quia Christi bonus odor sumus Deo in his, qui salvi fiunt, et in his, qui pereunt: (Epistula II ad Corinthios 2, 15)


“Cuide de estar sempre em estado de graça.” São Padre Pio de Pietrelcina