pronađen 10 Rezultati za: Sollicitudinem

  • Simon autem perambulans civitates, quae erant in regione, et sollicitudinem gerens earum descendit in Iericho ipse et Matthathias et Iudas filii eius, anno centesimo septuagesimo septimo, mense undecimo, hic est mensis Sabath. (Liber I Maccabaeorum 16, 14)

  • Loquere domui Israel: Haec dicit Dominus Deus: Ecce ego polluam sanctuarium meum, superbiam roboris vestri et delicias oculorum vestrorum et sollicitudinem animae vestrae. Filii vestri et filiae, quas reliquistis, gladio cadent. (Prophetia Ezechielis 24, 21)

  • Ecce enim hoc ipsum secundum Deum contristari: quantam in vobis operatum est sollicitudinem, sed defensionem, sed indignationem, sed timorem, sed desiderium, sed aemulationem, sed vindictam! In omnibus exhibuistis vos incontaminatos esse negotio. (Epistula II ad Corinthios 7, 11)

  • Igitur etsi scripsi vobis, non propter eum, qui fecit iniuriam, nec propter eum, qui passus est, sed ad manifestandam sollicitudinem vestram, quam pro nobis habetis, ad vos coram Deo. (Epistula II ad Corinthios 7, 12)

  • Non quasi imperans dico, sed per aliorum sollicitudinem etiam vestrae caritatis ingenitum bonum comprobans; (Epistula II ad Corinthios 8, 8)

  • Gratias autem Deo, qui dedit eandem sollicitudinem pro vobis in corde Titi, (Epistula II ad Corinthios 8, 16)

  • Volo enim vos scire qualem sollicitudinem habeam pro vo bis et pro his, qui sunt Laodiciae, et quicumque non viderunt faciem meam in carne, (Epistula ad Colossenses 2, 1)

  • Cupimus autem unumquemque vestrum eandem ostentare sollicitudinem ad expletionem spei usque in finem, (Epistula ad Hebraeos 6, 11)

  • omnem sollicitudinem vestram proicientes in eum, quoniam ipsi cura est de vobis. (Epistula I Petri 5, 7)

  • Carissimi, omnem sollicitudinem faciens scribendi vobis de communi nostra salute, necesse habui scribere vobis, deprecans certare pro semel tradita sanctis fide. (Epistula Iudae 1, 3)


“O passado não conta mais para o Senhor. O que conta é o presente e estar atento e pronto para reparar o que foi feito.” São Padre Pio de Pietrelcina