pronađen 24 Rezultati za: Thamar

  • Dedit autem Iudas uxorem primogenito suo Her nomine Thamar. (Liber Genesis 38, 6)

  • Quam ob rem dixit Iudas Thamar nurui suae: “Esto vidua in domo patris tui, donec crescat Sela filius meus”. Timebat, enim, ne et ipse moreretur sicut fratres eius. Quae abiit et habitavit in domo patris sui. (Liber Genesis 38, 11)

  • Nuntiatumque est Thamar quod socer illius ascenderet in Thamnam ad tondendas oves. (Liber Genesis 38, 13)

  • Ecce autem post tres menses nuntiaverunt Iudae dicentes: “Fornicata est Thamar nurus tua et gravida est ex fornicatione”. Dixitque Iudas: “Producite eam, ut comburatur”. (Liber Genesis 38, 24)

  • Fiatque domus tua sicut domus Phares, quem Thamar peperit Iudae, de semine, quod dederit Dominus tibi ex hac puella!”. (Liber Ruth 4, 12)

  • Factum est autem post haec, ut Absalom filii David soro rem speciosissimam, vocabulo Thamar, adamaret Amnon filius David. (Liber II Samuelis 13, 1)

  • Et angustiatus est Amnon, ita ut aegrotaret propter amorem Thamar sororis suae, quia, cum esset virgo, difficile ei videbatur ut quippiam inhoneste ageret cum ea. (Liber II Samuelis 13, 2)

  • Qui dixit ad eum: “Quare sic attenuaris macie, fili regis, per singulos dies? Cur non indicas mihi?”. Dixitque ei Amnon: “Thamar sororem Absalom fratris mei amo”. (Liber II Samuelis 13, 4)

  • Cui respondit Ionadab: “Cuba super lectulum tuum et languorem simula. Cumque venerit pater tuus, ut visitet te, dic ei: “Veniat, oro, Thamar soror mea, ut det mihi cibum et faciat in oculis meis pulmentum, ut videam et comedam de manu eius””. (Liber II Samuelis 13, 5)

  • Accubuit itaque Amnon et simulavit languorem. Cumque venisset rex ad visitandum eum, ait Amnon ad regem: “Veniat, obsecro, Thamar soror mea, ut faciat in oculis meis duas sorbitiunculas, et cibum capiam de manu eius”. (Liber II Samuelis 13, 6)

  • Misit ergo David ad Thamar domum dicens: “Veni in domum Amnon fratris tui et fac ei pulmentum”. (Liber II Samuelis 13, 7)

  • Venitque Thamar in domum Amnon fratris sui; ille autem iacebat. Quae tollens farinam commiscuit et conficiens in oculis eius coxit sorbitiunculas. (Liber II Samuelis 13, 8)


“Leve Deus aos doente; valera’ mais do que qualquer tratamento!” São Padre Pio de Pietrelcina