pronađen 1231 Rezultati za: Vobis

  • Quando ingressi fueritis terram et plantaveritis omnimoda ligna pomifera, non auferetis praeputia eorum, id est poma, quae germinant; tribus annis erunt vobis immunda ut praeputia, nec edetis ex eis. (Liber Leviticus 19, 23)

  • Quinto autem anno comedetis fructus eorum, ut augeatur vobis proventus eorum. Ego Dominus Deus vester. (Liber Leviticus 19, 25)

  • Et super mortuo non incidetis carnem vestram neque figuras aliquas in cute incidetis vobis. Ego Dominus. (Liber Leviticus 19, 28)

  • Nolite facere iniquum aliquid in iudicio, in regula, in pondere, in mensura. 36 Statera iusta, aequa pondera, iustum ephi aequumque hin sint vobis. Ego Dominus Deus vester, qui eduxi vos de terra Aegypti. (Liber Leviticus 19, 35)

  • locutusque sum vobis: Vos possidebitis terram eorum, et ego dabo eam vobis in hereditatem, terram fluentem lacte et melle. Ego Dominus Deus vester, qui separavi vos a ceteris populis. (Liber Leviticus 20, 24)

  • Separate ergo et vos iumentum mundum ab immundo et avem immundam a munda, ne polluatis animas vestras in pecore et in avibus et cunctis, quae moventur in terra, et quae vobis separavi tamquam immunda. (Liber Leviticus 20, 25)

  • in beneplacitum pro vobis offeratur masculus immaculatus ex bobus et ex ovibus et ex capris; (Liber Leviticus 22, 19)

  • si maculam habuerit, non offeretis, quia non erit vobis acceptabile. (Liber Leviticus 22, 20)

  • De manu alienigenae non offeretis cibum Dei vestri ex omnibus his animalibus, quia corrupta et maculata sunt omnia; non erunt in beneplacitum pro vobis”. (Liber Leviticus 22, 25)

  • et eduxi de terra Aegypti, ut essem vobis in Deum. Ego Dominus”. (Liber Leviticus 22, 33)

  • Die primo erit vobis conventus sanctus; omne opus servile non facietis in eo, (Liber Leviticus 23, 7)

  • “Loquere filiis Israel et dices ad eos: Cum ingressi fueritis terram, quam ego dabo vobis, et messueritis segetem, feretis manipulum spicarum primitias messis vestrae ad sacerdotem, (Liber Leviticus 23, 10)


“O Anjo de Deus não nos abandona jamais.” São Padre Pio de Pietrelcina