pronađen 87 Rezultati za: apparuit

  • Et simul ut dies factus est, apparuit Iudas in campo cum tribus milibus virorum, tantum quod tegumenta et gladios non habebant ut volebant. (Liber I Maccabaeorum 4, 6)

  • Et, adhuc loquente Iuda haec, apparuit pars quaedam prospiciens de monte. (Liber I Maccabaeorum 4, 19)

  • Ut vero manifestata est res, et renuntiatum est regi Persarum quod in loco, in quo ignem absconderant hi, qui translati fuerant, sacerdotes, aqua apparuit, de qua Nehemias et, qui cum eo erant, purificaverunt ea, quae essent sacrificii, (Liber II Maccabaeorum 1, 33)

  • Apparuit enim illis quidam equus terribilem habens sessorem et optimo operimento adornatus; isque cum impetu invectus Heliodoro priores calces impegit; qui autem supersedebat, videbatur arma habere aurea. (Liber II Maccabaeorum 3, 25)

  • Ilico vero, cum prope Hierosolymam essent, apparuit praecedens eos eques in veste candida armaturam auream vibrans. (Liber II Maccabaeorum 11, 8)

  • Nam nubes castra eorum obumbrans, et ex aqua, quae ante erat, emersio terrae aridae apparuit: e mari Rubro via sine impedimento, et campus germinans de fluctu violento, (Liber Sapientiae 19, 7)

  • Omni misericordiae erit merces: unusquisque secundum meritum operum suorum inveniet coram se et secundum intellectum peregrinationis ipsius. Dominus induravit cor pharaonis, ne agnosceret illum, ut opera sua innotescerent sub caelo. Misericordia eius apparuit omnibus creaturis eius, lucem suam et tenebras dispertiit filiis hominum. (Liber Ecclesiasticus 16, 15)

  • Quam gloriosus apparuit, cum prospiceret e tabernaculo in egressu domus velamenti! (Liber Ecclesiasticus 50, 5)

  • Et facta est veritas in oblivionem, et, qui recedit a malo, spoliatur. Et vidit Dominus, et malum apparuit in oculis eius, quia non est iudicium. (Liber Isaiae 59, 15)

  • De longe Dominus apparuit mihi: “In caritate perpetua dilexi te; ideo attraxi te in misericordia. (Liber Ieremiae 31, 3)

  • Cumque aspicerem animalia, apparuit rota una super terram iuxta singula animalia. (Prophetia Ezechielis 1, 15)

  • Et dixit ad me: “Fili hominis, fode parietem”; et cum perfodissem parietem, apparuit ostium unum. (Prophetia Ezechielis 8, 8)


“O Senhor nos dá tantas graças e nós pensamos que tocamos o céu com um dedo. Não sabemos, no entanto, que para crescer precisamos de pão duro, das cruzes, das humilhações, das provações e das contradições.” São Padre Pio de Pietrelcina