pronađen 174 Rezultati za: castra

  • Ipsum autem vitulum efferet extra castra atque comburet sicut et priorem vitulum: sacrificium pro peccato est congregationis. (Liber Leviticus 4, 21)

  • Porro spoliabitur prioribus vestimentis; indutusque aliis efferet cineres extra castra in locum mundum. (Liber Leviticus 6, 4)

  • vitulum cum pelle, carnibus et fimo cremans extra castra, sicut praeceperat Dominus Moysi. (Liber Leviticus 8, 17)

  • Carnes vero et pellem eius extra castra combussit igni. (Liber Leviticus 9, 11)

  • Vocatis autem Moyses Misael et Elisaphan filiis Oziel patrui Aaron, ait ad eos: “Ite et tollite fratres vestros de conspectu sanctuarii et asportate extra castra”. (Liber Leviticus 10, 4)

  • Omni tempore, quo leprosus est immundus, immundus est et solus habitabit extra castra. (Liber Leviticus 13, 46)

  • Cumque laverit homo vestimenta sua, radet omnes pilos corporis, et lavabitur aqua; purificatusque ingredietur castra, ita dumtaxat ut maneat extra tabernaculum suum septem diebus. (Liber Leviticus 14, 8)

  • Ille vero, qui dimiserit caprum emissarium ad Azazel, lavabit vestimenta sua et corpus aqua et postea ingredietur in castra. (Liber Leviticus 16, 26)

  • Vitulum autem et hircum, qui pro peccato fuerant immolati, et quorum sanguis illatus est, ut in sanctuario expiatio compleretur, asportabunt foras castra et comburent igni tam pelles quam carnes eorum et fimum; (Liber Leviticus 16, 27)

  • et quicumque combusserit ea, lavabit vestimenta sua et carnem aqua et postea ingredietur in castra. (Liber Leviticus 16, 28)

  • Homo quilibet de domo Israel, si occiderit bovem aut ovem sive capram in castris vel extra castra (Liber Leviticus 17, 3)

  • “Educ blasphemum extra castra, et ponant omnes, qui audierunt, manus suas super caput eius, et lapidet eum coetus universus. (Liber Leviticus 24, 14)


“Que Jesus reine sempre soberano no seu coração e o faça cada vez mais digno de seus divinos dons.” São Padre Pio de Pietrelcina