pronađen 713 Rezultati za: duo

  • et mandavit Moysi dicens: “Ego socer tuus Iethro venio ad te et uxor tua et duo filii tui cum ea”. (Liber Exodus 18, 6)

  • Sin autem uno die vel duobus supervixerit, non subiacebit poenae, quia pecunia illius est. (Liber Exodus 21, 21)

  • Scripsit autem Moyses universos sermones Domini; et mane consurgens aedificavit altare ad radices montis et duodecim lapides per duodecim tribus Israel. (Liber Exodus 24, 4)

  • Arcam de lignis acaciae compingent; cuius longitudo habeat duos semis cubitos, latitudo cubitum et dimidium, altitudo cubitum similiter ac semissem. (Liber Exodus 25, 10)

  • et conflabis ei quattuor circulos aureos, quos pones in quattuor arcae pedibus: duo circuli sint in latere uno et duo in altero. (Liber Exodus 25, 12)

  • Facies et propitiatorium de auro mundissimo; duos cubitos et dimidium tenebit longitudo eius, et cubitum ac semissem latitudo. (Liber Exodus 25, 17)

  • Duos quoque cherubim aureos et productiles facies ex utraque parte propitiatorii, (Liber Exodus 25, 18)

  • Et conveniam te ibi et loquar ad te supra propitiatorium de medio duorum cherubim, qui erunt super arcam testimonii, cuncta, quae mandabo per te filiis Israel. (Liber Exodus 25, 22)

  • Facies et mensam de lignis acaciae habentem duos cubitos longitudinis et in latitudine cubitum et in altitudine cubitum ac semissem. (Liber Exodus 25, 23)

  • In tabula una duo pedes fient, quibus tabula alteri tabulae conectatur; atque in hunc modum cunctae tabulae habitaculi parabuntur. (Liber Exodus 26, 17)

  • Facies et vectes altaris de lignis acaciae duos, quos operies laminis aeneis, (Liber Exodus 27, 6)

  • Sumesque duos lapides onychinos et sculpes in eis nomina filiorum Israel: (Liber Exodus 28, 9)


“Esforce-se, mesmo se for um pouco, mas sempre…” São Padre Pio de Pietrelcina