pronađen 48 Rezultati za: greges

  • Diligenter agnosce vultum pecoris tui; appone cor tuum ad greges, (Liber Proverbiorum 27, 23)

  • Possedi servos et ancillas et habui multam familiam, habui armenta quoque et magnos ovium greges ultra omnes, qui fuerunt ante me in Ierusalem. (Liber Ecclesiastes 2, 7)

  • Indica mihi, tu, quem diligit anima mea, ubi pascas, ubi cubes in meridie, ne vagari incipiam post greges sodalium tuorum. (Canticum Canticorum 1, 7)

  • Confusio comedit laborem patrum nostrorum ab adulescentia nostra, greges eorum et armenta eorum, filios eorum et filias eorum. (Liber Ieremiae 3, 24)

  • Ad eam venient pastores et greges eorum, figent in ea tentoria in circuitu; pascet unusquisque partem suam. (Liber Ieremiae 6, 3)

  • Et habitabunt in eo Iudas et omnes civitates eius simul, agricolae et minantes greges. (Liber Ieremiae 31, 24)

  • In civitatibus montuosis et in civitatibus Sephelae et in civitatibus, quae ad austrum sunt, et in terra Beniamin et in circuitu Ierusalem et in civitatibus Iudae adhuc transibunt greges ad manum numerantis, ait Dominus. (Liber Ieremiae 33, 13)

  • Tabernacula eorum et greges eorum capient; tentoria eorum et omnia vasa eorum et camelos eorum tollent sibi; et vocabunt super eos formidinem in circuitu. (Liber Ieremiae 49, 29)

  • “Fili ho minis, propheta de pastoribus Israel, propheta et dices pastoribus: Haec dicit Dominus Deus: Vae pastoribus Israel, qui pascebant semetipsos! Nonne greges pascuntur a pastoribus? (Prophetia Ezechielis 34, 2)

  • Erraverunt greges mei in cunctis montibus et in universo colle excelso, et super omnem faciem terrae dispersi sunt greges mei; et non erat qui requireret, non erat qui requireret. (Prophetia Ezechielis 34, 6)

  • Quid ingemuit animal, perterrita sunt armenta boum, quia non est pascua eis? Sed et greges pecorum disperierunt. (Prophetia Ioel 1, 18)

  • Et accubabunt in medio eius greges, omne genus animalium. Et onocrotalus et ulula in capitellis eius morabuntur; vox cantat in fenestra, corvus in limine, quoniam tabulatum cedrinum sublatum est. (Prophetia Sophoniae 2, 14)


“A caridade é o metro com o qual o Senhor nos julgará.” São Padre Pio de Pietrelcina