pronađen 15 Rezultati za: iniustitia

  • si iniquitatem, quae est in manu tua, abstuleris a te, et non manserit in tabernaculo tuo iniustitia, (Liber Iob 11, 14)

  • Revertere ad Altissimum et avertere ab iniustitia tua et nimis odito exsecrationem. (Liber Ecclesiasticus 17, 23)

  • Beneplacitum est Domino recedere ab iniquitate, et deprecatio pro peccatis recedere ab iniustitia. (Liber Ecclesiasticus 35, 5)

  • a socio et amico de iniustitia et de loco, in quo habitas, (Liber Ecclesiasticus 41, 23)

  • Vae, qui aedificat domum suam in iniustitia et cenacula sua non in iudicio, proximum suum servire facit gratis et mercedem eius non reddet ei; (Liber Ieremiae 22, 13)

  • quia adulteris repleta est terra, quia a facie maledictionis luxit terra, arefacta sunt arva deserti, factus est cursus eorum malus, et fortitudo eorum iniustitia. (Liber Ieremiae 23, 10)

  • Ecce dies, ecce venit; egressa est contractio, floruit iniustitia, germinavit superbia; (Prophetia Ezechielis 7, 10)

  • Et dixit ad me: “Iniquitas domus Israel et Iudae magna est nimis valde; et repleta est terra sanguinibus, et civitas repleta est iniustitia. Dixerunt enim: “Dereliquit Dominus terram, et Dominus non videt”; (Prophetia Ezechielis 9, 9)

  • Cum enim averterit se iustus a iustitia sua et fecerit iniquitatem, morietur; in iniustitia, quam operatus est, morietur. (Prophetia Ezechielis 18, 26)

  • Qui a semetipso loquitur, gloriam propriam quaerit; qui autem quaerit gloriam eius, qui misit illum, hic verax est, et iniustitia in illo non est. (Evangelium secundum Ioannem 7, 18)

  • Revelatur enim ira Dei de caelo super omnem impietatem et iniustitiam hominum, qui veritatem in iniustitia detinent, (Epistula ad Romanos 1, 18)

  • Si autem iniustitia nostra iustitiam Dei commendat, quid dicemus? Numquid iniustus Deus, qui infert iram? Secundum hominem dico. (Epistula ad Romanos 3, 5)


“Na igreja se fala somente com Deus.” São Padre Pio de Pietrelcina