pronađen 113 Rezultati za: ostium

  • sed vocato puero, qui ministrabat ei, dixit: “Eice hanc a me foras et claude ostium post eam”. (Liber II Samuelis 13, 17)

  • Ostium lateris inferioris in parte erat domus dextrae, et per cochleam ascendebant in medium latus et a medio in tertium. (Liber I Regum 6, 8)

  • Cum ergo audiret Ahias sonitum pedum eius introeuntis per ostium, ait: “Ingredere, uxor Ieroboam. Quare aliam te esse simulas? Ego autem missus sum ad te durus nuntius. (Liber I Regum 14, 6)

  • Pro quibus fecit rex Roboam scuta aerea et tradidit ea in manu ducum cursorum, qui excubabant ante ostium domus regis. (Liber I Regum 14, 27)

  • Rex autem Israel et Iosaphat rex Iudae sedebat unusquisque in solio suo vestiti cultu regio in area iuxta ostium portae Samariae; et universi prophetae prophetabant in conspectu eorum. (Liber I Regum 22, 10)

  • et ingredere et claude ostium, cum intrinsecus fueris tu et filii tui, et mitte inde in omnia vasa haec et, cum plena fuerint, tolles”. (Liber II Regum 4, 4)

  • Ivit itaque mulier et clausit ostium super se et super filios suos; illi offerebant vasa, et illa infundebat. (Liber II Regum 4, 5)

  • Praecepit itaque, ut vocaret eam; quae cum vocata fuisset et stetisset ad ostium, (Liber II Regum 4, 15)

  • Ascendit autem et collocavit eum super lectulum hominis Dei et clausit ostium; et egressa (Liber II Regum 4, 21)

  • ingressusque clausit ostium super se et puerum et oravit ad Dominum. (Liber II Regum 4, 33)

  • Venit ergo Naaman cum equis et curribus et stetit ad ostium domus Elisei. (Liber II Regum 5, 9)

  • Eliseus autem sedebat in domo sua, et senes sedebant cum eo. Praemisit itaque rex virum. Sed antequam veniret nuntius, Eliseus dixit ad senes: “Numquid scitis quod miserit filius homicidae hic, ut praecidatur caput meum? Videte ergo, cum venerit nuntius, claudite ostium et non sinatis eum introire; ecce enim sonitus pedum domini eius post eum est”. (Liber II Regum 6, 32)


“Seja modesto no olhar.” São Padre Pio de Pietrelcina