pronađen 622 Rezultati za: regis

  • Nec suffecit ei, ut ambularet in peccatis Ieroboam filii Nabat; insuper duxit uxorem Iezabel filiam Ethbaal regis Sidoniorum et abiit et servivit Baal et adoravit eum. (Liber I Regum 16, 31)

  • Servi vero regis Syriae dixerunt ei: “Deus montium est Deus eorum, ideo superaverunt nos; sed pugnemus contra eos in campestribus et obtinebimus eos. (Liber I Regum 20, 23)

  • Postea autem factum est hoc. Vinea erat Naboth Iez rahelitae, quae erat in Iezrahel iuxta palatium Achab regis Samariae. (Liber I Regum 21, 1)

  • Dixit ergo ad eum Iezabel uxor eius: “Grandis auctoritatis es et bene regis regnum Israel! Surge et comede panem et aequo esto animo; ego dabo tibi vineam Naboth Iezrahelitae”. (Liber I Regum 21, 7)

  • “Surge et descende in occursum Achab regis Israel, qui est in Samaria; ecce est in vinea Naboth, ad quam descendit, ut possideat eam. (Liber I Regum 21, 18)

  • dixitque rex Israel ad servos suos: “Ignoratis quod nostra sit Ramoth Galaad et neglegimus tollere eam de manu regis Syriae?”. (Liber I Regum 22, 3)

  • Congregavit ergo rex Israel prophetas quadringentos circiter viros et ait ad eos: “Ire debeo in Ramoth Galaad ad bellandum, an quiescere?”. Qui responderunt: “Ascende, et dabit Dominus in manu regis”. (Liber I Regum 22, 6)

  • Omnesque prophetae similiter prophetabant dicentes: “Ascende in Ramoth Galaad et vade prospere, et tradet Dominus in manu regis”. (Liber I Regum 22, 12)

  • Venit itaque ad regem, et ait illi rex: “Michaea, ire debemus in Ramoth Galaad ad proeliandum, an cessare?”. Cui ille respondit: “Ascende et vade prospere, et tradet Dominus in manu regis”. (Liber I Regum 22, 15)

  • Et ait rex Israel: “Tolle Michaeam, et maneat apud Amon principem civitatis et apud Ioas filium regis, (Liber I Regum 22, 26)

  • Iosaphat vero filius Asa regnare coeperat super Iudam anno quarto Achab regis Israel; (Liber I Regum 22, 41)

  • Ochozias autem filius Achab regnare coeperat super Israel in Samaria anno septimo decimo Iosaphat regis Iudae regnavitque super Israel duobus annis. (Liber I Regum 22, 52)


“Agradeça sempre ao Pai eterno por sua infinita misericórdia”. São Padre Pio de Pietrelcina