pronađen 622 Rezultati za: regis

  • Et Sedeciam regem Iudae et principes eius dabo in manus inimicorum suorum et in manus quaerentium animas eorum et in manus exercituum regis Babylonis, qui recesserunt a vobis. (Liber Ieremiae 34, 21)

  • Verbum, quod factum est ad Ieremiam a Domino in die bus Ioachim filii Iosiae regis Iudae dicens: (Liber Ieremiae 35, 1)

  • Et factum est in anno quarto Ioachim filii Iosiae regis Iudae, factum est verbum hoc ad Ieremiam a Domino dicens: (Liber Ieremiae 36, 1)

  • Factum est autem in anno quinto Ioachim filii Iosiae regis Iudae, in mense nono, praedicaverunt ieiunium in conspectu Domini omni populo in Ierusalem et universae multitudini, quae confluxerat de civitatibus Iudae in Ierusalem. (Liber Ieremiae 36, 9)

  • descendit in domum regis ad exedram scribae; et ecce ibi omnes principes sedebant: Elisama scriba et Dalaias filius Semiae et Elnathan filius Achobor et Gamarias filius Saphan et Sedecias filius Hananiae et universi principes. (Liber Ieremiae 36, 12)

  • Et praecepit rex Ierameel filio regis et Saraiae filio Azriel et Selemiae filio Abdeel, ut comprehenderent Baruch scribam et Ieremiam prophetam; abscondit autem eos Dominus. (Liber Ieremiae 36, 26)

  • Mittens autem Sedecias rex tulit eum et interrogavit eum in domo sua abscondite et dixit: “Putasne est sermo a Domino?”. Et dixit Ieremias: “Est”; et ait: “In manus regis Babylonis traderis”. (Liber Ieremiae 37, 17)

  • Haec dicit Dominus: Certe tradetur civitas haec in manu exercitus regis Babylonis, et capiet eam”. (Liber Ieremiae 38, 3)

  • Tulerunt ergo Ieremiam et proiecerunt eum in lacum Melchiae filii regis, qui erat in vestibulo custodiae. Et submiserunt Ieremiam funibus. Et in lacu non erat aqua sed lutum; descendit itaque Ieremias in caenum. (Liber Ieremiae 38, 6)

  • Audivit autem Abdemelech Aethiops, vir eunuchus, qui erat in domo regis, quod misissent Ieremiam in lacum; porro rex sedebat in porta Beniamin. (Liber Ieremiae 38, 7)

  • Et egressus est Abdemelech de domo regis et locutus est ad regem dicens: (Liber Ieremiae 38, 8)

  • Assumptis ergo Abdemelech secum viris, ingressus est domum regis, in conclave, quod erat sub thesauro, et tulit inde pannos ex vestibus veteribus et scissis et submisit eos ad Ieremiam in lacum per funiculos. (Liber Ieremiae 38, 11)


“Deus nunca me recusou um pedido”. São Padre Pio de Pietrelcina